Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
541
541
542
542
543
543
544
544
545
545
546
546
547
547
548
548
549
549
550
550
< >
page |< < of 579 > >|
1
Cap. 12. dę
vacui neceſ­
ſitate.
Cap. 12. dę
vacui neceſ­
ſitate.
Cogitemus modò CB eſſe laminam, ſen fragmentum,
quod ex integro marmore AB diſrumpitur, licèt in actu
diuulſionis inflectatur lamina CB, tamen non acqui­
rit perfectam curuitatem, quia non componitur ex
punctis actu inter ſe diſcretis, & inæqualibus moti­
bus agitatis, ſed conſtat ex partibus quantis, figura­

tis, omninò duris, & rigidis, vt oſtenſum eſt; ideoque
in eius inflexione acquiret figuram ex pluribus fa­
cieculis, & ex pluribus angulis ſolidis compoſitam,
& ſic verum eſt, quòd integra diſtractio, & diuulſio
ſucceſſiuè, & in tempore abſoluitur, at vnaquæque
ex illis facieculis inflexibilibus à ſubiecta lamina, cum
qua vnita, & conglutinata erat, diuelli debet, non in

tempore, ſed in inſtanti, vt ex dictis deducitur; mo­
dò, quia ſpatiola illa vacua priſmatica triangularia, in
inſtanti creata, nequeunt in inſtanti repleri neque à
ſolido, neque à fluido, ambiente corpore etiam ra­

refacto, quandoquidem motus, quo accurrere de­
bent ad illud ſpatium replendum in inſtanti fieri non
poteſt; ergo neceſſariò vacuum in illis interſtitijs ſal­
tem per aliquod breue tempus admitti debet, & hoc
ſufficit ad probandum, nedùm vacuum impoſſibile non
eſſe, ſed neceſſariò requiri ad talem motum efficiendum.
Prop. 251.
uſque Cor
Prop. 264.
Prop. 265.
PROP. CCLXVII.
In eadem ſcisſione non poteſt fluidum ambiens omninò crea­
ta ſpatia vacua replere.
COnſideremus poſtea materiam corpoream, quæ
accurrere debet ad replendum illud ſpatium̨
vacuum, quod continentèr augetur mutando figuram;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index