Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 579 > >|
1ergò duos impetus ad inuicem contrarios, nempè

leuitatis aeris F grad. 3. & grauitatis gra.
3. aquæ
circumfuſæ D, & hæ duæ virtutes motiuæ ſimùl ſum­
ptæ gr.6. component menſuram conatus, & impetus,
quo lignum F per aquam aſcendit, hoc tamen eſt fal­

ſum, & contra conceſſionem eiuſdem aduerſarij, &
contra demonſtrationem Archimedis, & tandem̨
contra experientiam, quia ea, quæ feruntur ſursùm
in aqua, tanta vi aſcendunt, quanta eſt grauitas,
qua moles aquæ æqualis corpori demerſo ſuperat
huiusmet grauitatem, quod perindè eſt, ac ſi dica­
tur impetum ſursùm menſurari à differentia grauita­
tum aeris, & aquæ gr. 2. non autem ab aggregato
gr. 6. leuitatis illius, & grauitatis huius.
Quaprop­
ter non poterit aer, vel lignum ſursùm impelli ab eius
leuitate poſitiua.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Prop. 53.
PROP. LVIII.
Idipſum ostendere poſito quòd aer, & aqua vtramque vim
leuitatis, & grauitatis exerceat.
SVpponamus ſecundo loco tam aerem, quàm aquam
ſemper retinere ambas oppoſitas qualitates,
ſcilicèt perpetuò afficiantur ijſdem gradibus graui­
tatis, atque leuitatis ſitque leuitas aeris F trium gra­
duum, & maior leuitate ipſius aquæ D vnius gradus;
at è contrà gradus grauitatis eiuſdem aeris F gra­
dus vnius minor ſit pondere graduum 3. molis aquæ
D, quæ æqualis ſit ipſi F, habebimus profectò qua-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index