Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 579 > >|
1
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
PROP. XXXIX.
Violentia, qua lignum, & aer per aquam aſcendit, dicitur
naturalis, quia eſt neceſſaria.
ET hæc quidem dicta ſunt iuxtà vulgarem Peri­
pateticam ſententiam, ſed quiſquis hoc nego­
tium attentè perpenderit, is planè percipiet, quòd
vox violentiæ trahit originem metaphoricè ab illo
ſenſu diſplìcentiæ doloris, & amaritudinis, quam
patiuntur animantia, dum alterantur, & corrum­
puntur.
Hinc ſequitur, quòd vbi deficit ſenſus, defi­
ciat quoque dolor, & violentia neceſsè eſt, & proin­
dè alia regula, & norma certiori, ac tutiori diſtingui
deberent operationes naturales à non naturalibus,
ſeù violentis, eſtque huiuſmodi: operationes omnes
quæ abſolutè, & omninò neceſſariæ ſunt, neque vllo
pacto fieri poteſt, vt Natura eas negligat, ſed cogi­
tur neceſſariò eas exercere, iure naturales operatio­
nes appellari, ac cenſeri debent.
Modò quia ope­
ratio naturalis, qua corpora grauiora profundiùs
deſcendunt, atque centro terræ propinquiora fiunt,
quàm minùs grauia neceſſariò ſecum inuoluit ordi­
natam diſpoſitionem corporum, vt nimirùm grauio­
ra infimum locum poſſideant; minùs grauia verò ſu­
premum, & inſuper vniuerſa huiuſmodi recta diſpo­
ſitio exigit vt ambo corpora moueantur tendendo

deorsùm in centro communi grauitatis eorum.
Non
ſecùs ac in libra preſſa ab in æqualibus ponderibus,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index