Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
FBAG, quæ æqualibus motibus inter ſe contrarijs
mouentur, tantumdem enim ſolidum aſcendit, quan­
tum aqua collateralis deprimi­
163[Figure 163]
tur: & ſiquidem ſolidum eiuſ­
dem grauitatis ſpecificæ, ac a­
qua fuerit, tunc perindè eſt ac
ſi portio aquea FBAG eſſet e­
iuſdem ſubſtantiæ, ac lignum̨
BEQA, vel è contrà lignum eſ­
ſet aqua, & tunc patet, quod
centrum grauitatis aggregati
ex ligno, & aqua collaterali ei
æquali inſiſtet præcisè perpen­
dicularitèr ſuper libræ centrum, ſeu fulcimentum B,
& ideò nulla ratio ſuadet, quod prædictum æquili­
brium alteretur, & proindè neque lignum aſcendet,
neque aqua deprimetur, vel è contrà, ſed in eodem ſi­
tu intra fluidum fixè perſiſtet.
Si verò lignum minùs
graue ſpecie fuerit, quam aqua collateralis, tunc
patet, quod centrum communis grauitatis ſolidi, &
fluidi non inſiſtet vt priùs perpendicularitèr ſuprą
fulcimentum B libræ ſubiectæ, ſed cadet vltra ipſum
versùs F, & tunc iuxtà naturam penduli libram FE
flectetur, vel potiùs in ſiphone aqua deſcendet, &
lignum eleuabitur.
Cap. 11. gra­
uia in fluido
velocitati­
bus inæqua­
libus ferri
debere.
Id quod dictum eſt de radio phyſico, ſeù ſe­
ctore FE, dicendum eſt de reliquis omnibus partibus
tùm aquæ ambientis, cùm cylindri lignei, vndè con­
ſtituuntur innumeræ libræ, ſeù potiùs libra ſuperfi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index