Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|
1
ma aqueum imminuitur, pondus eius quòd prius ſu­
perabat grauitatem ligni BD, tandem poſt continuam
ponderis aquæ diminutionem reddetur præcisè æqua­
le ponderi cylindri lignei BD, & tunc coniunctis
centris grauitatum eorum à rectą
16[Figure 16]
PO hæc quidem bifariàm ſecabi­
tur in termino Q & ibidem erit eius
centrum, atque fulcimentum ha­
bebitque pondus ligni BD ad pon­
dus
aquæ GD ſibi æquale eamdem
proportionem, quam habet reciprocè PQ ad QO, &
proindè centrum grauitatis commune Y incidet præ­
cisè in centro ſeù fulcimento libræ que igitur æquili­
bratis prædictis ponderibus libra quieſcet, nec priſ­
ma ligneum BD vlteriùs aſcendet, neque denuò deorsum
decidet niſi ex accidenti ratione impetus acquiſiti.
Cap. 2. de
momentis
grauium in
fluido inna­
tantium.
Hinc patet quòd quando primò lignum BD exur­
gere incipit ſupra aquæ libellam RX tunc continen­
ter magis ac magis centrum communis grauitatis Y
motu obliquo, & curuo aſcendit quòuſque coniunga­
tur cum fulcimento Q libræ PO ſursùm tranſlatę,
non ſecùs, ac in ſiphone aqua eleuata in vno eius bra­
chio deſcendendo perducit centrum grauitatis eius
per curuam lineam parabolicam, vt dictum eſt; con­
cipi ergo debet ſipho inæqualium brachiorum quando
primum baſis ſuprema AB ligni attingit aquæ libel­
lam, & quia tunc exceſſus grauitatis ſpecificæ aquæ
AH ſupra pondus ligni BD perindè agit ac ſi aliud
fluidum æquè graue ſpecie ligno ipſi BD & maioris

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index