Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 579 > >|
1
potuiſſe conſtrictionem factam à contuſione, & vio­
lentam diſtractionem illius laminæ argenteæ ad mo­
dum machinæ ſe reſtringendo facilè potuiſſe effluuium
illud ad inſtar fonticuli, vel exſudationem per poros
dilatatos efficere; nihilominùs videtur incredibilę
in illa violentiſſima compreſſione facta in actu per­
cuſſionis aquam ne minimum condenſatam fuiſſe ſal­
tem per breuiſſimum tempus, quæ condenſatio præ­
clarè ſaluatur in noſtra poſitione, quia ſcilicèt parti­
culæ aquæ duriſſimæ ambiuntur veluti à lanugine ma­
chinularum flexibilium, quæ parumper poſſunt com­
primi, condenſationemque pati.
Cap 7. dę
natura flui­
ditatis.
PROP. CLX.
Existentia lanuginis aquæ ab experimento ſuadetur.
EX eadem hypotheſi texturæ partium aquæ, & ae­
ris reddi poteſt ratio alterius pulcherrimi ex­
perimenti.
Si enim rotunda phiala vitrea per anguſtiſ­
ſimum eius foramen aqua repleatur, tunc ſi ore infe­
riùs inuerſo ampulla reuoluatur in aere aqua non de­
fluit, at ſi poſtea ampullæ orificium vinum (rubrum̨
commoditatis gratia) contingat in ſubiecto vaſę
contentum, tunc videbis per idipſum foramen aquam
eodem tempore deſcendere, & ſimul vinum aſcende­
re in tenuiſſima fila extenuatum; & profectò mirabi­
le videtur poſſe vinum per medietatem orificij tranſi­
re, dum per reliquam medietatem aqua defluit, & hoc
in aere ſimili modo fieri non poſſe, licèt maiori exceſſu

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index