Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 579 > >|
1
aquæ penetrare nequit oleum, velae rem, forſan quia
machinulæ pilorum lanuginis aquæ offendunt facie­
culas, & lanugines partium olei vel aeris à quibus
flectuntur incuruanturque, & ſic à vi machinæ reſili­
entis nedum prohibetur penetratio prædictarum aquæ
particularum, ſed inſuper ab inuicem ſegregantur.
In ſolidis verò corporibus ſi adſit incongruentia po­
rorum, partes fluidi non madefacient ſolidum corpus,
vt hydrargyrum lignum non madefaciet, ſi verò pori
congruentes fuerint tamdiù retardatur miſcella, &
madefactio, quamdiù non explicatur lanugo particu­
larum
aquæ quæ in primo occurſu inflexa fuerat.
Cau­
ſa verò, & vis impulfiua, quæ impellit prædictas flui­
di particulas intra ſolidi poroſitates, poſtea aſſigna­
bitur.
Cap 7. dę
natura flui­
ditatis.
Cauſam inquirere ſpontaneæ eleuationis exiguarum
aquæ particularum ſupra aquæ libellam
in ipſo aere.
CAP. VIII.
VEritatem Archimedeæ doctrinæ luculentèr ſu­
periùs confirmauimus, quod ſcilicèt omnią
elementaria corpora ſiue fluida, fiue conſiſtentia gra­
uitatem habent, eamque exercent etiam in proprijs
locis, vnde deducitur impoſſibile eſſe vt aqua v. g.
leges æquilibrij tranſgrediatur, atque perturbet pul­
cherrimum atque admirabilem ordinem, diſpoſitio­
nemque partium vniuerſi; ſcilicèt alterando, atquę

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index