Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
551
551
552
552
553
553
554
554
555
555
556
556
557
557
558
558
559
559
560
560
< >
page |< < of 579 > >|
1
ſpatia illa vacua in inſtanti creata; & præterea ob fi­
guras ſolidas non poſſunt omninò replere inanitates
illas vt priùs dictum eſt.
Cap. 12. dę
vacui neceſ­
ſitate.
Secundò omiſſo motu partium aquæ, vel aeris, lo­
quamur de motu partium eiuſdem fluidi ætherei, oſten­
detur
, vt priùs ad motiones varias particularum æthe­
ris neceſſariò vacuitates in eorum motu oriri debe­
re, cùm non minùs ætheris particulæ ex quibus pri­

mùm componitur, quantæ, figuratæ, & duræ ſint.
Ex corolli
pr. 261.
Poſſumus ergo ex his omnibus non ineptè conclu­
dere
, quod ex eò quòd datur motus, admitti quoque
debeat vacuum diſſeminatum intra particulas com­
ponentes corpora conſiſtentia, & fluida, ſaltem tunc
temporis, cùm motus efficitur.
PROP. CCLXX.
Etiam corpora quieſcentia intra eorum poroſitates innu­
mera ſpatiola vacua admittere debere.
QVia ſi non repugnat, immò neceſſarium eſt, vacua
ſpatiola admitti debere, tunc temporis cùm
motus efficitur, quid vetat eadem vacua diutiùs perſe­
uerare extincto motu, dum fluidum omninò quieſcit?
hoc profectò in fluido omnium rariſſimo, & ſubtiliſ­
ſimo, qualis eſt ſubſtantia ætherea, affirmari debere
videtur planè neceſſarium, & conſequentèr in alijs
corporibus à prædicto æthere repletis: nam cùm eius
minimæ particulæ ſint quantæ, duræ, & varijs figuris
præditæ, videtur impoſſibile, vt exacta vnione ad in­
uicem conſtipari ſemper, & vbique queant, vt pror­
sùs ſpatium compleant, cùm cuſpides earum ad vnum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index