Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 579 > >|
1

re corpora varias magnitudines, pondera, & di­
uerſas figuras habentia, moueantur maiori, aut mi­
nori velocìtate, certa quadam proportione in medio
fluido, nemo (quod ſciam) differuit.
Igitur hanc
phyſico-mechanices partem hactenùs deſideratam̨
exponere, ac ſupplere animus eſt; ſed ne faſtidioſą
repetitione earum rerum, quæ ab alijs tradita ſunt,
lectores de tineam, ſupponam ea omnia, quæ in ele­
mentis mechanicis tradita ſunt de natura libræ, vec­
tis, trochleæ, & de reliquis ab hiſce inſtrumentis pen­
dentibus, eorum que naturam participantibus.
afferam
tantummodò aliqua quæ præcipuum vſum habent in
hac doctrina de naturalibus corporum motionibus,
non de omnibus, ſed de ijs ſolum modò, quæ à vi mo­
tiua grauitatis pendent.
Cap. 1. Cor­
porum mo­
tus in medio
fluido fieri.
De Momentis Grauium conſistentium & fluidorum
in ijſdem fluidis innatantium.
CAP. II.
SVbtiliſſimè, & præclarè Archimedes egit de inſi­
dentibus humido, idipſum poſte a alia methodo
Galileus, & Steuinus demonſtrarunt, cùm veritas in­
numeris modis confirmari poſſit, ipſe verò, non ge­
nio variandi, nouas earumdem propoſitionum de­
monſtrationes via longè diuerſa procedendo, exco­
gitaui, & attuli, ſed quia hæ valdè conducunt ad ea
quæ poſterius à nobis explicanda ſunt.
at priùs ali­
quæ hypotheſes ſunt præmittendæ.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index