Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 579 > >|
1
grauia A & B affixa ſint virgæ alicui rigidæ & conſi­
ſtenti vt eſt ACB poteſt enim concipi canalis circu­
laris AGBF qui ſi repleatur aqua vel quolibet alio
4[Figure 4]
fluido liquore cuius pars dex­
tera FAG grauior ſit quam re­
liqua fluidi pars GBF ſcilicet
ſi fluidum FAG fuerit hydrar­
girum, FBG verò aqua com­
munis, tunc pariter efficietur
libra, & centrum grauitatis
amborum liquorum non iace­
bit in diametro FCG perpendiculari ad horizontem,
ſed vltra ipſum inter C & A, ſcilicet in puncto aliquo
D tunc pariter erit centrum totius magnitudinis flui­
di ipſum C & in hoc præciſe fiet ſuſpenſio totius flui­
di, quia circa ipſum efficiuntur duo motus contrarij,
nempe deſcenſus fluidi A & aſpenſus alterius oppoſi­
ti fluidi B cùm igitur centrum communis grauitatis D
duorum fluidorum diſtet à centro ſuſpenſionis C effi­
cietur quoque pendulum, quod circulari motu ex­
curret per arcum DE.
Cap. 3. dę
momentis
grauium in
fluido inna­
tantium
PROP. III.
Organum in quo videtur motus perpetuus effici
poſſe exponitur, atque eius defectus,
& inſufficientia detegitur.
ET hic breui & non omnino ſuperuacanea digreſ­
ſione indicabo impoſſibilitatem motus perpetui

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index