Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 579 > >|
1
fluidi ſphæricè contornari, eleuari, ſuſpendique poſ­
ſunt ad ſimilitudinem monticuli.
Et procùl dubio fa­
tendum eſt aquæ guttulas, aut vi naturali, & intrin­
ſeca ſponte ſua vniri conglobarique, & ſic efficerę
ſphærulas illas aqueas, vel hoc à violentia aliquą
externa effici.
non deſunt vtriuſque ſententiæ fauto­
res.
Aliqui enim affirmant ab aere ambiente compri­
mi aqueas guttulas, vel pondere, vel vi elaſtica ae­
ris, aut vtroque modo eas vndique conſtringendo,
& conſtipando.
Quia verò numquam eædem guttæ
aqueæ naturalem grauitatem amittunt, ſed ſemper
eam exercent; fit vt in exiguis guttulis minima earum
grauitas ſuperari poſſit à vi compreſſiua aeris.
Cùm è
contrà in guttis amplioribus vis grauitatis ſuperet
eiuſdem aeris vim compreſſiuam, & proindè depri­
mantur explanenturque in cauitatibus terræ.
Cap. 8. cur
exiguæ aquæ
guttæ ſupra
libellam aquæ
aſcendunt.
PROP. CLXII.
Aeris vis compresſiua non eſt cauſa tumoris rotundi
guttularum fluidi.
HÆc profectò ſententia pluribus difficultatibus
obnoxia eſſe videtur, quia vt animaduertit
ingenioſiſſimus Portius amicus noſter, vis eiuſdem̨
aeris compreſſiua vnius, & eiuſdem roboris, & ener­
gię eſſe debet, igitur ſemper eumdem effectum pro­
ducere valet, & proindè quotieſcumque eius actio
exercetur contra duas inæquales reſiſtentias, maior,
& inſignior operatio efficietur in ſubiectum minùs

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index