Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
541
541
542
542
543
543
544
544
545
545
546
546
547
547
548
548
549
549
550
550
< >
page |< < of 579 > >|
1
eſſe manifeſtum eſt.
His poſitis, quia, vt antea inſinua­
uimus, eſt impoſſibile, vt aliud corpus fluidum accur­
rere poſſit ad replenda prædicta ſpatia vacua, quæ
creantur in inſtanti dum motus, aut diſgregatio flui­
di, quod conatur ſpatia illa replere, fieri debeat, in tem
pore
; igitur eſt impoſſibile, vt ſubitò ſpatia prædicta
repleantur.
Præterea figuræ ſolidæ, & duræ particu­
larum eiuſdem fluidi accurrentis ineptæ ſunt ad re­
plenda pręcisè ſpatiola vacua infinitarum figurarum,
quæ in motu partium prædicti fluidi creantur, igitur
ſi vna, vel plures partes fluidi intra alias moueri de­
beant (vt certum eſt moueri) neceſſariò vacuitates
aliquæ ſaltem per aliquod breue tempus admitti de­
bent.
coro
pr. 262.
Cap. 12. dę
vacui neceſ­
ſitate.
Prop. 263.
Cap. 12. dę
vacui neceſ­
ſitate.
Sed dicent Carteſiani, corpora omnia dura, & flui­
da facilè permeari à ſubſtantia quadam ſummè rara,
tenui, & penetranti, quæ æther appellatur, hæc ne­
dùm poroſitates omnium conſiſtentium corporum oc­
cupat, ſed pręſtò accurrere poſſe aiunt ad replendas
quaſcumque vacuitates.
PROP. CCLXIX.
Admiſſa ſubstantia ætherea ſubtilisſima, & penetrantisſi­
ma, non poſſet ipſa, vel quodlibet aliud corpus, moueri abſ­
que vacui interpoſitione.
COncedendum eſt primò illam ſubſtantiam æthe­
ream fluidum quoque corpus eſſe, & ideo con­
poni
quoque debere ex ſuis minimis particulis noņ
fluidis, ſed duris, quantis, & figuratis, quæ in tem­
pore velint, nolint, accurrere debent ad replendą

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index