Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 579 > >|
1
aqua in ipſamet aqua pondus, & grauitatem habe­
ret, neceſſariò vrinatores comprimerentur à vaſto
pondere aquæ incumbentis ſuper eorum humeros,
immò nec poſſet pondus tam vaſtum à viribus huma­
nis ſuſtineri, quando videmus, ab homine robuſto
minus pondus ſuſtineri non poſſe; cùm ergo experi­
entia doceat vrinatores in fundo aquæ grauitatem̨
nullam percipere, igitur verum non eſt, aquam iņ
ipſa aqua collocatam grauitare, immò in proprio lo­
co nil prorsùs ponderahit.
Cap. 3. flui
dum in ſuo
toto quie­
ſcens ponde­
rat.
Huic vulgari difficultati vt fiat ſatis præmittendum
eſt, quòd aqua in ipſamet aqua conſtituta, pariterque
quodlibet fluidum in ſuo homogeneo demerſum non
alia de cauſa quieſcit, niſi quia vndique comprimi­
tur pari vi à grauitate ambientis fluidi, cui proprią
grauitate reſiſtit, vtque hoc clariùs percipiatur, o­
ſtendemus, quod.
PROP. XXII.
Corpora in bilance æquilibrata ideò quieſcunt, & torpent,
quia grauitatem exercent comprimunturque æquali­
bus viribus ab ambientibus corporibus pariter
æquilibratis.
ESto libra AB radiorum æqualium in eius puncto
intermedio C ſuſpenſa, atque in eius extremi­
tatibus, vtrinque quatuor laminas, vel lateres æquè
ponderantes ſibi mutuò incumbentes apponantur,
ſcilicet DE, EF,, FG, GH, ſu per A, & totidem IK,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index