Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 579 > >|
1
conſtringuntur, & condenſantur, ſed præcipuè quia
compreſſio efficitur in peculiari loco, & non vni­
uersè.
Cap. 3. flui­
dum in ſuo
toto quie­
ſcens pon­
derat.
Ex qua fit vt ſanguis à venis manus extrudatur ver­
sùs brachium non demerſum intra mercurium, & in­
de duæ paſſiones ſubſequantur, vna quidèm conſtri­
ctionis, altera verò eſt ea, quæ ab impedita, & in­
terrupta ſanguinis circulatione per totam manum̨
oritur.
Sed obijciet forsàn quiſpiam exprædicta conſtri­
ctione partium aerearum in animali contentarum ali­
quam dolorificam paſſionem oriri, quam vrinatores
in profundo maris conſtituti percipere deberent.
Hoc tamen vltrò conceditur, reuerà enim in profun­
do maris paſſio aliqua conſtrictiua in vniuerſo cor­
pore percipitur, pariterque aer in pectore animalis
contentus conſtringitur, & condenſatur, ſed noņ
proindè ingens paſſio ſuffocatiua ob craſſitiem con­
denſati aeris in pectore contenti ſubſequetur, quan­
doquidem
experimur nullam noxam, aut ſenſum ſuf­
focatiuum percipi, quotieſcumque aer inſpiratus
valdè attenuatur, rareſcit, aut condenſatur; ſic enim
in hypocauſto, atque in montis altiſſimi ſummitate
aer valdè rarus attenuatuſque eſt, reſpectu eius, qui
in profunda aliqua valle, vel in loco cenoſo reperi­
tur, qui valdè craſſus, & condenſatus eſt, nihilomi­
nùs, neque in ipſa reſpiratione læſio, aut paſſio ali­
qua manifeſta percipitur, neque in habitu totius cor­
poris aer diuerſimodè rarefactus differentiam nota-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index