Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 579 > >|
1
pellatur, extrudaturque à maiori grauitate aliorum
corporum fluidorum, veluti eſt aer, & aqua; & hæc
poſtrema erat Platonis, & Democriti ſententia, quam
Ariſtoteles redarguere tenebatur: Argumentum ve­
rò Ariſtotelis aliam longè diuerſam propoſitionem
à nemine in dubium reuocatam petit, atque inſecta­
tur; nil enim aliud obijcit, quàm phenomenon, quod
ſenſibus patet, & quod aduerſarij vltrò concedebant,
ſcilicet quòd omnes videmus ignem ſupra aerem ele­
uari; at tenebatur potius Ariſtoteles demonſtrarę
ignem aſcendere non quia à medio fluido grauiori
extruditur impelliturque ſursùm, ſed quia ſponte à vi
propria leuitatis mouetur, quod non præſtitit, pote­
rit ergò vocari Ariſtotelicum ratiocinium potiùs pe­
titio, quàm demonſtratio.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Non deſunt Peripatetici, qui vt vigorem, & vim̨
addant Ariſtotelico ratiocinio, aiunt abſurdum eſſe
omninò corpora naturalia moueri ad propria locą
non à principio intrinſeco, & eis à natura inſito, ſed
à violentia externi corporis per extruſionem, vnde
deducitur, quòd natura in operationibus tàm neceſ­
ſarijs, & vtilibus fuerit deficiens, cùm nimirum in­
digeat ſtimulis, & impulſu violento, & coactione,
quæ cùm reſiſtentiam, & violentiam includat, vide­
tur operatio non naturalis, & propterea neque per­
petua, neque vtilis ad ordinem, & conſeruationem
vniuerſi.
Huic ſpecioſo ratiocinio reſponderi poteſt, eſſę
regulam fallacem, quòd vbicumque actiones, & o-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index