Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
281
281
282
282
283
283
284
284
285
285
286
286
287
287
288
288
289
289
290
290
< >
page |< < of 316 > >|
1bus idem reſpectu eiuſdem non est agens, & patiens. Dictum
est enim ſupra formam mouere, vt forma est, quia eſt actu,
seu actus moueri, vt eſt in materia, quia eſt facultate, ideo ſim
plex concretum illud est totum, quod totum per formam, agit,
& mouet, quatenus forma eſt in actu; & patitur, ac mouetur
idem totum, vel per materiam; cuius eſt pati, ac moueri, se­
cundo de generatione particula quinquageſimatertia, vel per
formam, vt eſt in materia mota, à qua mota materia, forma
it a afficitur, at que inficitur, vt patiatur, & moueatur, quod
non est proprie moueri à ſe per ſe, sed per accidens, aut sal­
tem improprià: ſententia est Auerrois libro quarto Phyſico­
rum commentatione ſeptuageſimaprima, vbi dixit, duo eſſe
ea, quæ per partem moueantur: nonnulla in motorem actu,
& motum actu diuiduntur, vt animalia: & nonnulla eorum,
quæ ex ſe mouentur, non in motorem actu, nec in motum actu,
sed in motorem facultate, & in motum facultate diuiduntur,
vt grauia, & leuia: diuiduntur enim in formam, quæ mouet,
& in materia, quæ mouetur, quia elementorum formæ, ex
materiæ gremio eductæ ſunt vſque adeo cum materia con­
iunctæ, vt ab illa auelli non possint, niſi totum elementum ad
extremum ducatur interitum, ideo iſte formæ mouentes mo­
uentur: quapropter dixit Auerroes libro quarto de cælo com
mentatione
vigeſimaſecunda: motor, & motum, in ſimplici­
bus non distinguuntur in actu; sed ſunt idem ſecundum ſubie­
ctum, & diuerſa, ſecundum modum, quia forma, vt forma
est motor: & forma, vt in materia, eſt mota.
Idem tertio cæ­
li commentatione vigeſimaoctaua: quapropter non ſequitur,
idem ſecundum idem, & reſpectu eiuſdem, eſſe mouens, & mo
tum, agens, & patiens, ſed tantum ſecundum diuerſas par­
tes, quod inter abſurda referri non debet.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index