Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
281
281
282
282
283
283
284
284
285
285
286
286
287
287
288
288
289
289
290
290
< >
page |< < of 316 > >|
1quo circa Aristoteles (vt ſui moris est) artificiosè colligit,
quieſcere totum primo, cum pars eius mota non fuerit primo:
licet id non ſequatur; ſi de eo motu tantum argumentum in­
telligatur, qui eſt per partem: totum enim moueri altera to­
tius parte quieſcente continget ſed non primo.
Abſolutis argumentis quæ Alexandro cum Galeno com­
munia eſſe videbantur, sed ea quæ propria eſſe Alexandri
creduntur, abſoluenda pari diligentia deſcendendum.
Alexander ergo hanc Aristotelis demonſtrationem re­
prehendit, vt quæ id ſibi dari poſtulet, quod erat in principio:
etenim ex hoc, quod pars non mouetur totum per ſe primo non
moueri colligat, qui enim partem quieſcere possit eo ipſo, &
totum ipſum primo quieſcere, & primo non moueri ponit: at
erat Ariſtoteli demonſtrandum, & non ponendum illius par­
tem, quod mouetur, quieſcere.
Cui reſpondemus, ac vt rem ipſam acu (vt in prouerbio
fertur) attingamus, meminiſſe oportet: id ipſum, quod à
ſe ipſo mouetur, quoad videlicet mouetur, habere partes in
quas diuidi potest; at id quod conflatum eſt ex partibus, non
neceſſariò quieſcit, & mouetur primo, sed moueri, & quie­
ſcere potest tum primo, tum cauſa partis, quod per ac­
cidens eſſe & non omnino, non ſemel dictum est ſupra:
non apparet autem continuum ex partibus conflatum moue­
ri cauſa partis, niſi ipſum cauſa partis prius quieſcere con­
ceſſum fuerit: continuum autem ratione partis quieſcen­
tis poſſe quieſcere, ab Aristotele demonſtratum est ex op­
poſito, quod est euidentius.
Si enim (inquit) id, quod ab ali­
quo mouetur, eo quod aliud quieſcat, quieſcere neceſſe non eſt,
id quod alio quieſcente quieſcit, ab alio mouetur, ab eo certè,
ad cuius quietem quieſcit: & ex hoc Aristoteles concludit,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index