Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 316 > >|
1ignoretur; quæ nihil aliud eſt, quam huius naturalis motus prin
cipium
: vt auctor est Aristoteles in vestibulo ſecundi libri
Phyſicorum
.
Hinc inteligimus rem hanc non parum momen
ti
habere, quin potius, vel maxime referre ad veritatis inueſti
gationem
, hunc nouiſſe motum.
Ideo nulla de re magis conten
dunt
, ac pænè degladiantur Philoſophi, quam de hoc motu.
Hæc omnium ferè contentionum, quæ hactenus inter Philo­
ſophos
verſatæ ſunt prima fuit, atque etiam poſthac erit,
ſi
hic elementorum motus ignoretur: Cenſet Antipho vnam
eſſe
materiam, quæ primo natura dicatur, & quæ ſit huius
motus
principium; Empedocles terram architectatur immo­
bilem
, & à celeri cæli conuerſione prohiberi, quo minus mo­
ueatur
: Democritus, Leucippus, & Epicurus elementa teme­
moueri dixerunt.
Anaxagoras partes quaſdam conſimi­
les
, atque immobiles commentus est: Parmenides, & Me­
liſſus
motum ſustulerunt.
Sed nimis longum eſſet hoc loco
ſingulas
veterum Philoſophorum opiniones recenſere: ſatis ſit,
hunc
motum intelligere, plurimum in Philoſophia referre:
& hanc conquiſitionem, quò eſt magis neceſſaria, eſſe expli
catu
difficiliorem: Norunt omnes antiquorum hac de re opi
niones
eſſe contrarias, nec ignorant, cuius doctrinæ, & cuius
iudicij
ſit, vtram duarum partium veriorem diiudicare: dein
de
cuius induſtriæ, cuius laboris, quod verum iudicatum fue­
rit
, litteris mandare in tanta præſertim Philoſophorum, &
ſcriptorum
copia, quos noſtra hæc felicissima ætas tulit: qui in
ea
enodanda laborarunt, at que laborant, & concordes non
ſunt
: tam variæ, tamque diſcrepantes illorum ſententiæ ma­
gno
argumento eſſe poſſunt, totum quod quærimus eſſe difficil
limum
: propter hanc cauſam ſcire vos oportet, candidissimi
Lectores
, hic dere non tantum difficili, sed etiam minime

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index