Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 316 > >|
1tet oratio: quippe quod, ſi mentis aciem paullo diligentius
adhibuerimus
, nihil eſſe in Aristotele, quin illud à Plato­
ne
prius diſputatum fuerit, procul dubio inueniemus: quam­
quam
Phyloſophus iſte vere diuinus, multa præſertim de mori
bus
grauissimè, & copioſissimè diſputauit, quæ ab Ariſtotele,
ne
attinguntur quidem.
Aliquando ergo vtriuſque rationem
habebimus
: & ab vtroque nostram, quantulamcumque Phy­
loſophyam
, mutuabimur: alterum cum altero (vt res ipſa po
ſtulare
videbitur) vltrò citroque vicissim conferemus: vt ex
hac
mutua vtriuſque collatione eliciatur aliquando, elidatur­
que
veritas perinde ac ex crebro ſilicis, & ferri attritu excu­
titur
, eliditur que ignis: nec Platonis modo, sed & omnium ferè
antiquorum
ſententias diſputabimus: ad Auerrois poſtea di­
gressiones
diuertemus: dignus eſt enim Auerroes, dum digre­
ditur
, qui cum Ariſtotele conferatur: quia ad grauissimam
Ariſtotelis
doctrinam, doctissimam que eiuſdem grauitatem,
vel
omnino, vel ſaltem quam proximè accedit: Sunt Auer­
rois
digressiones inuentione fœcundæ, ſententiarum pondere
graues
, argumentorum numero neruoſæ, Peripatetica metho
do
diſtinctæ, & (quod ex illis accepimus, qui Auerrois lin­
guam
nouerunt) dictione ſplendidæ: vt nihil fœcundius, gra­
uius
, neruoſius, diſtinctius, ſplendidius: Quis Auerroe, dum
digreditur
, proponit abſolutius?
Quis narrat euidentius? Quis
docet
apertius?
Quis confirmat efficacius? Quis confutat acrius?
Quis colligit neruoſius? Qui nerui? Qui lacerti? Qui vigor? Quod
pectus
?
Quanta cauſæ fiducia? Nuſquam ceſſat: Nuſquam
iacet
: Nuſquam restitit: Nuſquam dormitat: ſed vbique
properans
ſequacem, obtemperantemque lectorem Auerroes
ſecum
rapit: it a vt mirandum non ſit, ſi in his noſtris diſcepta
tionibus
maximam Auerrois rationem habituri ſimus: quod

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index