Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 316 > >|
1
QVAERIMVS itaque; quid ſimplicia, grauia, &
leuia
corpora ſint, quæ elementa vocantur: Niſi enim
res
, de qua agitur, quibuſdam, veluti formulis, definien
do
præſcribatur, numquam intelligi rectè poterit, quid nam il
lud
ſit, quod in eam diſputationem, quam instituimus, cadit:
elementa ergo ea corpora ſunt, ex quibus fit aliquid, cui inſunt:
& in quæ alia omnia corpora diſſoluuntur, & ſunt indiuidua,
ſecundum
speciem: id quod ex Ariſtotele accipimus libro quin
to
diuinorum particula quarta, & libro tertio de cælo, & mun
do
, particula trigeſimaprima: In qua definitione corpus est
loco
generis: quoniam omne elementum est corpus, at non om­
ne
corpus eſt elementum: cælum enim excipiendum eſt: quod,
quamquam
eſt corpus, elementum tamen, aut non dici, aut aliæ
ratione
, & longe diuerſa, elementum dici debet: cum ex eo
aut
nihil fiat, aut alia ratione fiat: fructices, miner alia, bru­
ta
, & homines, quamquam corpora ſunt, ab elementi tamen
definitione
exploduntur: quod in ea corpora remeent, dum ſol­
uuntur
, ex quibus concreta fuerunt; explodenda eſt etiam pri
uatio
, quæ in re facta non remanet: & eam ob rem à mate­
ria
differt, quæ vna cum elementis est pars rei factæ: vt vi­
dere
est apud Aristotelem in calce libri primi Phyſicorum.
Verum quoniam elementa corpora ſunt vnius modi, ſui vnde­
quaque
ſimilia; quæ homogenea dicuntur, non autem dissimi­
lium
partium; quæ eterogenea nuncupantur, ea corpora in­
diuidua
ſecundum ſpeciem appellantur: non enim in alia prio­
ra
corpora diſſoluuntur, quæ ſint alterius rationis: vt caput

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index