Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 316 > >|
1tet oratio: quippe quod, ſi mentis aciem paullo diligentius
adhibuerimus, nihil eſſe in Aristotele, quin illud à Plato­
ne prius diſputatum fuerit, procul dubio inueniemus: quam­
quam Phyloſophus iſte vere diuinus, multa præſertim de mori
bus grauissimè, & copioſissimè diſputauit, quæ ab Ariſtotele,
ne attinguntur quidem.
Aliquando ergo vtriuſque rationem
habebimus: & ab vtroque nostram, quantulamcumque Phy­
loſophyam, mutuabimur: alterum cum altero (vt res ipſa po
ſtulare videbitur) vltrò citroque vicissim conferemus: vt ex
hac mutua vtriuſque collatione eliciatur aliquando, elidatur­
que veritas perinde ac ex crebro ſilicis, & ferri attritu excu­
titur, eliditur que ignis: nec Platonis modo, sed & omnium ferè
antiquorum ſententias diſputabimus: ad Auerrois poſtea di­
gressiones diuertemus: dignus eſt enim Auerroes, dum digre­
ditur, qui cum Ariſtotele conferatur: quia ad grauissimam
Ariſtotelis doctrinam, doctissimam que eiuſdem grauitatem,
vel omnino, vel ſaltem quam proximè accedit: Sunt Auer­
rois digressiones inuentione fœcundæ, ſententiarum pondere
graues, argumentorum numero neruoſæ, Peripatetica metho
do diſtinctæ, & (quod ex illis accepimus, qui Auerrois lin­
guam nouerunt) dictione ſplendidæ: vt nihil fœcundius, gra­
uius, neruoſius, diſtinctius, ſplendidius: Quis Auerroe, dum
digreditur, proponit abſolutius?
Quis narrat euidentius? Quis
docet apertius?
Quis confirmat efficacius? Quis confutat acrius?
Quis colligit neruoſius? Qui nerui? Qui lacerti? Qui vigor? Quod
pectus?
Quanta cauſæ fiducia? Nuſquam ceſſat: Nuſquam
iacet: Nuſquam restitit: Nuſquam dormitat: ſed vbique
properans ſequacem, obtemperantemque lectorem Auerroes
ſecum rapit: it a vt mirandum non ſit, ſi in his noſtris diſcepta
tionibus maximam Auerrois rationem habituri ſimus: quod

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index