Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575
page |< < of 316 > >|
1ligna de more ferebat, & ex infimæ lignorum ſtrue ea prius
reuellebat, quæ moueri ſine magno labore non poterant: hic
certè non vidit, quantum referret ſingula ordine tollere: quod
vos, in quorum gratiam hæc diſputantur (vt ſpero) videbitis:
eam ob rem non modo vniuerſam diſquiſitionem in ſuas par­
tes minutatim, atque gradatim diſtribuemus, cum diſtribuen
di locus aduenerit, ſed & eam methodum ducem, in inuenien
do ſequemur, quam Ariſtoteles ἀνάλυσιν. id eſt diſſolutionem
appellauit: elementa enim, quorum motus cauſæ inuestigan­
tur, in ſuas partes magnas, & magnæ in paruas, quæ in mino
res diſſolui non poterunt, diſſoluentur, donec ad prima huius
motionis principia peruenerimus; quæ non ſolum analiſi hac,
quam paullo ante memorauimus, inuententur, ſed compoſitio­
nis eo ordine, quem Ariſtoteles σὺνθεσιν vocauit, poſtquam in­
uenta fuerint, artificioſa methodo in hoc libro diſputabuntur.
Perſpicuum etiam fiet, quæ ſint cauſæ omnium primæ, atque
immediatæ, à quibus elementa concitentur: nec propterea διαί­
ρεσις
, id eſt diuiſio negligetur: ſed eadem ſuo loco, & tempo­
re vſurpabitur: quamquam duo prima methodorum genera
Ariſtoteles ferè ſemper, & vbique probare voluerit: Plato
verò tertium magis probandum eſſe duxerit: de quibus rerum
tractandarum ordinibus Ariſtoteles in Analiticis, & Plato
in Alcibiade ſcripſit, & nos alibi diſputauimus.
Illis omnibus derelictis, qui nuper phyloſophari
cœperunt, ad antiquos vniuerſam hanc noſtram
diſceptationem conuertemus.
Cap. III.
QVONIAM vtrique & Peripaterici, & Academi­
ci eſſe volumus, ad Platonem aliquando noſtra diuer-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index