Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575
page |< < of 316 > >|
1
Non eſſe numero infinita elementa, finiti motus recti na­
turales ſecundum quos finita elementa cientur, planè demon
ſtrant: in infinito enim nullæ locorum differentiæ eſſe poſſunt;
at quicquid mouetur, certos habeat atque definitos locos opor
tet, vnde proficiſcatur, per quos tendat, & quo feratur: vt pro
batum eſt libro tertio, & quarto de phyſico auditu.
Quatuor ergo tantum nec plura ſunt elementa ſimplicia:
quod probatur argumento Aristotelis libro primo, & quar­
to de cælo particula quadrageſimaquarta, & libro ſecundo
de generatione particula vigeſimaſecunda.
Duæ tantum ſunt lineæ ſimplices, rotunda certè, & recta:
ergo duo tantum erunt motus ſimplices: quorum prior ſuper
lineam rotundam, poſterior verò ſuper lineam rectam ſit.
Non plures duobus ſunt motus ſimplices: ergo non plures duo
bus ſunt eorum fines, ad quos ſimplicia corpora tendant: alter
ad primum illum motum ſimplicem pertinet corporis illius,
quod vniuerſitatis natura ad volubilitatem rotundauit, idque
ita tornauit, vt nihil effici possit aut rotundius, aut æquè rotun
dum: illud numquam ad finem, ſed ſemper in fine natura
cietur: quod primo Metheorologicorum in principio ab Ari
ſtotele ſcribitur; motus verò poſterior illius eſt corporis, quod
numquam in fine, verum ſemper ad finem natura concitatur:
vel in fine eadem natura quieſcit.
Hinc duo tantum eſſe ſim­
plicia corpora ſcimus: primum cæleſte, atque diuinum; quod
perpetuis ſæculorum conuerſionibus conuerti demonſtratum eſt
ab Ariſtotele libro octauo Phyſicorum.
Alterum eſt elemen
torum corpus, quod aliquando stat immotum aliquando verò
mouetur.
Quæ non mouentur elementorum corpora; vel extra
naturalem eorum locum, quo minus moueantur, impediun­
tur; velin loco naturali natura quieſcunt: quod natura in eis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index