Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 316 > >|
1cipium mundi ſtatuit, bonum ipſum appellauit; qua de re di­
gnus
eſt, qui reprehendi debeat, quod huius motionis finem non
doceat
: cum tamen nihil temere moueatur, præſertim ab eo,
quod
habet rationem boni, quod est finis: nunc autem omne,
quod
mouet, ob aliquem finem mouet libro ſecundo Phyſico­
rum
, hic finis neceſſario producendus erat: verum Anaxago
ras
abditum mouentis mentis finem latere voluit, ne in eum
ſcopulum
allideretur, qui Anaxagoram, vel etiam inuitum
cogeret
; ad alterum statuendum principium, quod mentem
ad
mouendum moueret; niſi ipſa, propter ſe ipſam, vt propter
finem
moueat, quod eo magis diſputandum omnino fuerat, quo
minus
ab Anaxagora hic finis intelligatur.
Illud etiam cul­
pa
non vacat, quod mentem aſſeruit, bonum eſſe principium,
quod
moueat, malum tamen bono minimè oppoſuerit, quod op
ponendum
erat, quia alterum abſque altero conſiſtere nequit.
Ad hæc Anaxagoras mentem vnan introduxit, vim, & cau­
ſam
efficiendi, atque cuncta mouendi: vnam item mobilem
materiam
congessit: ex qua omnes mundi partes extraheren
tur
, ac mouerentur: vnus igitur motus neceſſario erit, vbi
enim
res mouens vna eſt, itemque mobile vnum est, vnus
etiam
motus neceſſario fiet: nam ab vno in quantum vnum,
non
naſcitur niſi vnum, vt intelligere poſſumus ex his, quæ
Ariſtoteles
ſcripta reliquit libro ſecundo de ortu, & inte­
ritu
particula quinquageſimaſexta: nunc autem plures ele­
mentorum
motus apparent: ergo ab vna, quam Anaxago­
ras
introduxit mente, in quantum vna est, non fiunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index