Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 316 > >|
1
BENEDICTVS TITIVS
ROBERTO F. DVLCISSIMO.
S. P. D.
Tametsi illud maximè tibi propoſitum eſſe de
bet, Roberte fili, vt exactam iuriſciuilis faculta­
tem, & ſcientiam, cui nunc in Piſani iſta gymna­
ſij luce operam nauas, conſequare; ego tamen ita
ſemper exiſtimaui, oportere eum, qui iuriſcons.
futurus ſit, non rabula de foro, plurimis, atque
optimis artibus ornatum eſſe; quo factum eſt, vt
teneriori adhuc ætate exquiſitius te iis literis inſtituerim, quibus ad
humanitatem informamur, ac deinde annis procedentibus tuo ipſe
inſtinctu, necnon aliqua mea cohortatione ad philoſophiam, quæ
de moribus docet, quæque rerum naturam perſcrutatur, animum
appuleris, in qua quantum profeceris, niſi tui te fallit amor, facilè
tibi erit iudicare: Ego certè, quod parentis fuit amantiſſimi, ac filii
laudum ſitientiſſimi, cumulatè præſtiti; vt ſi quid aut temporis, aut
pecuniarum iacturę factum ſit, eius in te omnis culpa reſideat.
At­
que vt intelligas me meas in te omnes cogitationes libenter conſume
re ſolere, nec de re quapiam magis laborare, quam vt iis virtutibus
excellas, quæ homines ex vulgi numero eximere conſueuerunt; mit­
to ad te HIERONYMI BORRII librum, quem de grauium,
& leuium motu præcellens ille philoſophus conſcriptum tamquam
teſtem mutuæ inter nos beneuolentiæ, mihi dono dedit: nam cum is
proximè ab Vrbe reuertiſſet, atque à me officij cauſſa adiretur, poſt
varios de rerum noſtrarum ſtatu ſermones vltro, citroque habitos,
eò delatus eſt, vt maximam ſe, atque adeo præcipuam aduerſæ for­
tunæ alleuationem, & à moleſtiis aberrationem ab vna pręſertim phi
loſophia inuenire affirmaret; in qua ita conquieſcere conſueuiſſet, vt
ſuæ omnes ægritudines hoc tamquam pharmaco lenirentur; quam­
obrem identidem me ad hoc ſtudium capeſſendum hortabatur; apud
quem cum deuexam iam ætatem, domeſticaque negocia, quorum
multitudine propè obruor, excuſarem, hęc tibi præcepta dari opor­
tere exiſtimabam; & quoniam ſtudiorum cauſſa abeſſes, vehementer
ab eo contendere cœpi, vt aliquod huiuſmodi ſcriptorum genus, quod
te ad philoſophiam perdiſcendam inflammaret, nec tamen à ciuili ra
tione magnopere abhorreret, in tui gratiam pertexeret, vel ſi quid

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index