Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 316 > >|
1graue, aut leue: ergo figuræ erunt graues, & leues: quorum
vtrumque eſt falſum, & abſurdum.
Hoc idem incommodum eos etiam ſequitur, qui non tantum
elementa, ſed & vniuerſum mundum ex vnitatibus, ſeu nume
ris concretum eſſe opinantur, vt ſunt Pythagorei: nam cor­
pus omne aut grauitatem, aut leuitatem habet; vnitates au­
tem, quæ numerorum ſunt elementa, ex quibus corpora con­
ſtant, nec grauitatem, nec leuitatem ex ſe habere, neque ſi con­
ponantur
, vllum ex ſe corpus coniunctæ facere poſſunt, niſi cor­
pus ex non corpore, & niſi graue, & leue ex non graui, & ex
non leui, & niſi ſubstantia ex accidentibus fiat: & ſi graue,
& leue corpus ex numeris, ſeu numerorum vnitatibus genere­
tur, numeros etiam ipſos, & eorumdem vnitates & graues,
& leues eſſe oportet, quod ſi vnitates, & numeri nec graues
ſunt, nec leues, ergo nec corpora, quæ ex illis fiunt, aut grauia,
aut leuia erunt: quæ omnia & falſa, & abſurda eſſe ex his,
quæ paullo ante memorauimus, liquido conſtat.
Cauſa redditur, quamobrem nec Anaximander,
nec Anaximenes, nec Democritus, nec Leucip­
pus, nec Epicurus ſint confutandi, in­
terea tamen breuiſsimè confu­
tantur.
Cap. XX.
ANAXIMANDER, Anaximenes, Democritus,
Leucippus, Epicurus, & cæteri Philoſophi, qui mundum
licet ratione diuerſa, nullis tamen finibus circumſeptum,
ſed illud immenſum, & infinitum eſſe rebantur, in eamdem
ſententiam, in quam & posterior Plato venerat, & ipſi prio­
res pedibus ire cogebantur; cum in eo, quod infinitum existit,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index