Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 316 > >|
1
Eam ob rem ſi quis quærat, cur ignis ad ſuperum locum
perpetuò ſubuolet, non id propter partium eiuſdem generis
paucitatem accidere dicet, vt Plato affirmauit; nam ſi id
verum eſſet, ſequeretur, vt ignis quantò maior eſſet, tantò tar­
dius aſcenderet, quia grauior eſſet; propterea quod ex pluri­
bus conſtaret partibus eiuſdem generis; quod apertissimè fal­
ſum eſſe videmus, cum potius contrarium ſemper accidat.
Quanto etenim maior ignis eſt, tanto ſolet etiam eſſe celerior,
& maiore nixu ſurſum ferri; contraque minor ignis longè fa­
cilius deorſum truditur, quam magnus.
Præterea, cum it a statuat Plato; id quod pauciores habet
eiuſdem naturæ partes, ſeu triangulos, leuius eſſe; quod autem
plures, ponderoſius: deinde ignem, aerem, & aquam ex eiſdem
fermè triangulis coaugmentari dicat, paucitate dumtaxat,
& multitudine ſola differentibus, vnde accidat, vt hæc gra­
uiora, & leuiora ſint illa, nulli dubium eſt, quin aeris quædam
magna, & ſtatuta quantitas, aquam minorem pondere ſupe­
ret: quoniam plures eiuſdem formæ triangulos continebit; quo
nihil abſurdius, nihil magis à veritate alienum, atque abhor­
rens dici poſſe nemo inficias ibit: quælibet enim aeris particu­
la, ſeu magna, ſeu parua ex aqua emergit, & in ſublime fer
tur, & quantò aeris portio fuerit maior, tantò incitabitur cele­
rius, ex aqua erumpens quam minimus, aut exiguus ignis, & aer.
Explicatur nexus argumentorum Platonis, qui de
graui, & leui perperam egit.
Cap. XXV.
Nec propterea quod rotundum ſit cælum, nullam par
tium contrariam poſitionem habet, vt Piato rebatur;
immo quia rotundum ita eſt cælum, vt nihil excogita-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index