Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 316 > >|
1nullus ſupra locum ignis, aut ſub luna, aut ſupra lunam, locus
inueniatur, ad quem leuia corpora aſcendant: ergo leuissimus
ignis est in rerum natura immotus, qui ſurſum non fertur.
Abſurda nec minora ex definitione per quietem data na­
ſcuntur: nam terra est terra, & eadem grauius, quæ ſurſum
poſita, & nullo modo impedita ad medium mundi deſcendit,
quæ terra eſt, & grauis, & non quieſcit.
Datur ignis, qui apud
nos genitus, & nulla ratione impeditus aſcendit, qui tamen eſt
ignis, & leuissimus, & ſub luna non quieſcit.
Ergo de quali­
bet re definita hæ grauium, & leuium definitiones non dicun
tur: quia definitio per motum data de terra in aere ſuſpenſa,
quo minus deſcendat impedita, & deigni apud nos genito, &
quo minus aſcendat impedito, non dicitur: & definitio, quæ
ex quiete naſcitur, terram ſurſum poſitam, & deorſum latam,
& ignem, inter nos inuentum, & aſcendentem, ambitu ſuo non
complectitur.
Præterea elementa in ſuis propriis, naturali­
buſque locis nec grauia ſunt, nec leuia: ergo nec aſcendunt,
nec deſcendunt: ergo definitio per aſcenſum, & deſcenſum da
ta, de qualibet re definita non dicitur: quia non de elementis
in ſuis naturalibus locis quieſcentibus, & definitio per quietem
ad inuenta de elementis; quæ ad propria loca feruntur, dici non
potest.
Aliquod ergo graue, & leue est in natura: cui hæ de
finitiones non conueniunt: & hæ definitiones aliquibus tribuun
tur, quæ nec grauia ſunt, nec leuia.
Confirmari poſſunt argumenta Themistij, ſi vaſtissimum
terræ corpus extra locum poſitum, & ſuæ naturæ derelictum
ad centrum latum nihil ibi offendat, quod motum impediat,
in centro non manebit: ſed infra centrum ſuo nixu feretur:
quia tanta terræ moles nullis fixis radicibus, nullique rei adhæ
rens, a qua vastissima illa magnitudo ſubstentetur, quomodo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index