Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 316 > >|
1vltra non moueatur, ſed in centro ex ſe ipſa ſiſtatur, vix intel
ligi potest: cum præſertim quælibet terræ gleba etiam quam­
uis parua in ſublimi poſita, & ſuæ naturæ derelicta, omni ſu­
blato impedimento, conſistere nolit; ſed maiori, ac celeriori,
quo potest impetu, repente deorſum ruat.
Ergo vniuerſum
terræ pondus infra centrum multo celerius præcepitabitur.
Ergo terra dabitur, quæ terra est, & grauis: ipſa ta­
men ex centro aſcendit; ergo graue illud non est, quod de­
ſcendit; ſed quod aſcendit: quia terræ moles dum infra cen­
trum mouetur, non deſcendit; ſed aſcendit: ergo de qualibet
re graui hæ definitiones non dicuntur; quia non de vastiſsima
terræ mole, in centro nihil offendente, quod motum impediat;
quæ infra centrum præceps ruet; & infra centrum eſt locus
ſurſum, ergo terra erit terra, & grauis, & ſurſum ascendet.
Quæ Auerroes contra Themiſtium pro Ariſtotele
grauia, & leuia, quam optimè definiente.
Caput XXX.
AVERROES, qui in excutiendis Ariſtotelis verissi­
mis ſententiis maxima ſolertia ſemper eſt vſus, ambas
haſce Ariſtotelis definitiones ab his Themiſtij iniuriis
quam optimè vindicat: in Paraphraſi libri quarti de cælo com
mentatione
vigeſimaſeptima, de cuius ſententia duo ponimus;
quorum alterum illud est.
Definitur palma, cum dicitur palma eſt arbor, quæ dacti­
los producit: palma tamen non ſemper, ſed à natura statutis
tantum temporibus dactilos edit, & est hæc definitio vſque
adeo bona, vt nec meliorem, nec parem excogitare vlla vm­
quam ratio possit: palma tamen est palma, tunc cum dacti-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index