Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 316 > >|
1rint, ſursum eſſe dicuntur, & re uera ſunt; vt docet Aristo­
teles in his, quæ de cælo, & mundo: ſicut tota terra in centro
ſistetur, it a & quælibet eius particula: nam ad eumdem lo­
cum totum, & partes natura mouentur, & in eodem loco
natura manent.
Difficultas ſoluitur, qua probari poſſe videtur, ele
menta dum quieſcunt, elementa non eſſe, ſed
tantum, dum mouentur.
Ca. XXXIIII.
DVABVS elementorum definitionibus explanatis, quæ
rum alter a per motum, alter a per quietem datur, aduer­
ſus elementorum quietem argumentum ex Ariſtotele
texitur, qui octauo Phyſicorum particula prima scripſit: Mo
tum eſſe vitam eorum omnium, quæ natur a conſiſtunt, & duo de
cimo Diuinorum dixit.
Deum æterno tempore mouere, quia
ſuam perennem vitam in perenni motu conſiſtere intelligit:
ſed elementa natura conſiſtunt; ergo motus eſt eorum vita; er­
go quies eſt eorum mors: per locum ab oppoſitis, ergo elementa,
dum quieſcunt, non sunt elementa, ſed tantum, dum mouentur.
Reſpondeo primo ad materiam; ſecundo ad formam. Ad ma
teriam ſciendum; ea quæ per ſe inſunt, rei naturam magis,
& melius explicare, iis quæ per accidens ineſſe dicuntur; vt
participatio rationis, quæ per ſe eſt in homine, hominis naturam
magis, & melius explicat, quam aut albedo, aut nigredo; quæ
ſunt hominis accidentia; quanquam ad intelligendam rei natu
ram non ſolum neceſſarium eſt ea, quæ per ſe inſunt, cognoſce­
re, ſed & ea etiam, quæ accidunt rei cognoſcendæ, ad cogni­
tionem naturæ magnum adferunt momentum; vt Aristo­
teles docuit libro primo de anima particula vndecima.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index