Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 316 > >|
1
Quid ſit, elementa à ſe per ſe moueri: in quo de
multiplici mouendi principio.
Cap. XXXV.
MVLTA hactenus diximus, quæ ad elementorum
naturam explicandam pertinere videbantur; nunc ad
ea explananda, par eſt, vt aggrediamur, quæ ad ele­
mentorum motus principium agnoſcendum, nos, veluti manu
ducere poſſunt.
Corpora ergo hæc elementorum ſimplicia mo­
ueri à ſe per ſe, nihil eſt aliud, quam ea habere congenitum
principium intrinſecum ſui motus naturalis, & hoc principium
est duplex; quoddam primum, & communissimum nempe na­
tura, quæ est principium motus, & ſtatus, illius in quo eſt: pri­
mum, & per ſe, non per aliud, alienaque vi, quod est per acci­
dens: vt ſcripſit Ariſtoteles libro ſecundo de Phyſico auditu
particula tertia, de quo communissimo motionum principio
hic verba non facimus: quippe cum, per hoc principium, ſim­
plicia à mixtis corporibus, in motu nulla ratione differant:
quandoquidem ſimplicium, & mixtorum naturæ, ac motio­
nes à naturis manantes, ſub eamdem communem naturæ de­
finitionem cadant: immo ratione huius primi, & communiſ­
ſimi principij nulla eſt inter res, & motus naturales differen­
tia: quod res naturales ſeu ſimplices, ſeu mixtæ, & earundem
naturalium rerum motiones, quibus ſuſque, deque aguntur,
huius primi communissimi principij complexu coerceantur.
Hac eadem ratione cælum, quod & ipſum, vt vniuerſalis
cauſa elementa mouet, ſemper excipimus, quando particula­
res motuum cauſas hic inueſtigare decreuimus.
A cælo enim,
vt ab vniuerſali cauſa, reliqua omnia, dum naturam, & vitam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index