Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 316 > >|
1rumdem motum excitauiſſet.
Qùia Empedocles pacem illius vastissimí corporis, quod
Sphærum nuncupauit, partem fecit: quod apud illum non tan­
tum
efficientis, atque elementa mouentis cauſæ vim, ſed etiam
materiæ ſimul obtineat: at accidere non potest, vt idem eiuſ­
dem vtroque modo ſit cauſa, vt efficiens, ac mouens, & vt ma
teria.
Ad hæc illud rectæ rationi immo ſenſui communi ad­
uerſatur, quod Empedocles diſcordiam facit immortalem,
quæ mali naturam ſapiat, contrariam concordiæ gerenti na­
turam boni, id quod ne fingi quidem poſſe videtur.
Quoniam
cum pax ſphærum effecerit, nullus diſcordiæ locus ſupererit:
niſi fortè diſcordia in partem congregationis admiſſa, cum
pace fœdus inierit.
Diſcordia item natura mala, & violenta
ad infinitum tempus non eſt; propter violentiam, quam ſecum
coniunctam habet; & propter continuum bellum, quod cum
pace gerit; quia nullum violentum poteſt eſſe perpetuum, li­
bro ſecundo de cælo particula duodeuigeſima.
Præterea ſatis non est dicere concordiam, & diſcordiam
mouendi vim habere; niſi dicatur, quæ non ſit cauſa motionis
prima, & communis, non concordia, & diſcordia motus cau­
ſæ principes erunt, ſed illius tantum, quod congregando, &
diſgregando naſcitur: quoniam concordia in vnum omnia co­
git; dum ſphærum gignit: diſcordia autem, & lis omnia ſegre­
gat, dum mundum ſuo tempore facit.
Nihil etiam dicit de mo­
tu, qui fit vniuersè, & in genere; non enim ſat eſt dicere, ami­
citia congregando, & inimicitia diſgregando mouet, niſi aut
demonſtretur, aut quomodocumque ponatur, quid ſit motus
in genere.
Reddenda item cauſa fuerat, cur amicitia congre­
gando, & inimicitia diſgregando moueat; quam non red­
didit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index