Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 316 > >|
1manat à forma, & perpessio à materia primam ſui ortus ori­
ginem repetit, hæ duæ ſunt horum effectuum cauſæ, primo
diuerſæ; nam ſi actio à materia manaret; cum vna nume­
ro ſub omnibus formis materia ſit; vna etiam erit omnium
actio: nunc autem, cum diuerſæ diuerſorum corporum actio­
nes appareant: non per materiam vnam, ſed per formas di­
uerſas, diuerſa corpora agunt; neque id quidem immeritò: quo
niam qua ratione corpora ſunt, eadem agunt.
Sunt autem
non per materiam in ſpecie hac, vel illa, ſed per hanc formam,
vel illam: per hanc ergo formam, vel illam, hanc vel illam
actionem abſoluunt: præſertim, cum id, quod agit ei, quod
patitur, præſto ſit per formam; & in materiam alienam,
agens, per formæ vim, tranſeat: vt efficacitate frigiditatis
aqua frigefacit; & ignis per caliditatem calefacit.
Hinc fit,
vt cauſæ materiales effectus producant, non materia, ſed for­
ma ſimiles; quaſi per formas, & non per materias actiones
abſoluantur.
Hinc inter genitum, & genitorem ſimilitudo
naſcitur ratione formæ, & non ratione materiæ, vt homo
hominem generat: equus equum, & omnia generatim ex ſui
ſimilibus gignantur.
Ars item, quæ naturam diligenter imi
tatur, ſimile amat institutum: qualem enim ſpeciem domus
Architectus animo concipit, talem is domum è lignis, &
lapidibus molitur: præterquam quod natura eas res mo­
ueat, atque verſet; in quibus intus incluſa est: vt liquido con­
ſtat, ex definitione naturæ.
Ars verò vim ſuam rebus exter
nis effingendis adhibet, ita vt ſemper, quod ſiue ab arte, ſiue
à natura gignitur ſimile ſit ei, à quo gignitur ratione formæ,
cui tamquam principio, in generatione datur, vt agat, & non
ratione materiæ quæ in eadem generatione, vt ſubiacens ra­
tionis principium, patitur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index