Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 316 > >|
1ſtabili, nempè de motu diſputari; ideo ſat erit, ſi diſceptatio
talis ſit, qualis eſt illa, quæ facilè redargui non potest: in quæ
nobiſcum bene actum putabimus, ſi non demonstrata verita­
te, ſed probabilibus ſaltem argumentis confirmata, ſimilitu­
dinem
veri conſecuti fuerimus: his contenti eſſe debebitis: æquum
eſt enim meminiſſe, & me, qui diſſeram, hominem eſſe; & vos,
qui iudicatis, homines eſſe: ergo ſi probabilia dicentur, vos, qui
homines estis, nihil vltra requirere conuenit à me, qui homo
ſum: ideo quæ ſunt ſupra hominum captum, præſtare non
poſſum: ad veritatem tamen (vt licet) agnoſcendam, cum
pro nostris tenuissimis viribus anhelo pectore aſpiremus, quæ­
rendum duximus.
Vtrum ne grauia, & leuia elementorum ſimplicia cor­
pora per ſe à ſe ipſis, an verò ab aliis recto motu moueantur.
De neceſſario tractandorum ordine.
Caput II.
Vt ritè, ac legitimè veritatem, quæ (vt Democrito ali­
quando placuit) in profundas tenebras demerſa eſt, ex
vmbris, pluſquam Cimmeriæ vmquam fuerint denſio
ribus eruamus, & in hanc ſplendidissimam lucem produca­
mus, ordo explicandorum huic quæſtioni adhibendus eſt, quo
intelligentiam rerum, præſertim abditarum, iuuari, atque etiam
inuentionem latentium rationum dirigi, quibusſlibet vel me­
diocriter eruditis perſpicuum est: Perfecta enim eſt ordinis
intelligentia, qua duce nemo res ipſas ignorare poteſt: cum ſo­
la hæc ſit via, & ratio doctrinarum ad perſpicuitatem aptiſ­
ſima, & ad abſolutam rerum cognitionem accommodatissima:
ean nos in præſentia ingrediemur: ne nobis vſu veniat id, quod
Morioni cuidam iampridem vſu venerat: qui in heri culinam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index