Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 316 > >|
1extremi fines deſiderentur, ſine quibus non eſt locus ſuperior,
ad quem leuia corpora ſubuolent; nec eſt vllus inferior locus,
ad quem corpora grauia tendant; ideo ex locorum interuallis
grauium, & leuium naturæ definiri non poſſunt: ſed ad atomos,
ad figuras, ad ſolidum, & inane, vel ad aliud eiuſdem generis
figmentum confugere coguntur: immo ſi locus distinctus non
fuerit, qui in ſpacio infinito diſtinctus eſſe nequit, neque quic­
quam graue, aut leue dicetur, cum graue id ſit, quod ad inferio­
rem locum deſcendit; leue autem quod ad ſuperiorem plagam
natura mouetur; vt infra demonſtrabitur: in eo ergo infinito
ſpacio, in quo ſuperior, & inferior locus distinctus non est, ni­
hil graue, nihilque poterit eſſe leue.
Democriti, Leucippi, & Epicuri particularia dicta
de grauibus, & leuibus atomis explodun­
tur.
Caput XXI.
DEMOCRITI, & cæterorum, qui ab illius parte ste­
terunt, ſententia est, Mundum ex atomis constare; quæ
ſunt omnes graues, eiuſdem materiæ, eiuſdemque natu­
ræ, ac ſola figura differunt, quæ eſt accidens: nam aliæ atomi
ſunt triangulæ, aliæ quadrangulæ, & ſic deinceps; ſubstantia
vna omnium atomorum eſt, dicunt etiam inane inter atomos illas
interceptum, eaſdem diſterminare; vt auri, argenti, cupri, fer­
ri, & rerum aliarum ramenta in varias figuras diſtributa, eam
dem naturam habent; ſolis figuris diuerſa ſunt, ſolo ſpacio ina
ni aliæ ab aliis diſtant: hæc est eorum ſententia, contra quam
argumentor,
Vna est omnium atomorum natura, ergo vnus eſt motus prin
cipium; quoniam per motus principium ab Ariſtotele natura de

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index