Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 316 > >|
1da conuerſione incitari, inde intelligimus; quod ſi cælum ſtaret
stellæ in eodem ſemper loco ſpectarentur: illæ tamen, quæ
nunc ſunt in ortu, mox erunt in occaſu: ergo cælum non ſtat.
Secundo ſitus terrarum perpetui id ipſum demonstrant;
hi ad Aquilonem, Auſtrumue, ad Ortum, aut Occaſum ſem
per vergunt: ergo dum cælum motu agitatur, qui fit in or­
bem, immota terra manebit.
Zenophanes Colophonius infinitam terræ profunditatem
commentus, vt eam quieſcere probaret, dixit.
In parte infe­
riori radices infinitas terram habere, & eam ob rem fieri, vt
moueri non queat.
Hanc opinionem ratus eſt Ariſtoteles libro ſecundo de cæ­
lo indignam, quæ refellatur: cum ſit omni ex parte abſur­
da, & ſenſui aduerſetur, nihilin ea probetur, & ante quam
infinitis radicibus terra fulciretur, an infinitum daretur diſpu­
tandum fuerat: quod cum à Zenophane minimè factum ſit
Zenophanes id quod er at in principio petiit.
Thales Mileſius à Sacerdotibus Aegyptiis opinionem
aliam, & longè diuerſam, accepit: ea eſt: vt terra ab aqua
ſuſtineatur, non aliter, atque lignum, quod aquæ innatat, &
in aere non quieſcit; qui tamen ab aqua ſuſtinetur.
Huic opinioni poteſt occurri primo: quod illius auctores non
probauerint quid illud ſit, quod terram ſuſpenſam in ſublimi
teneat: quæ grauis eſt, & ſuopte nixu deorſum ruit, niſi im­
pediatur: docendum enim fuerat à quo nam terræ motus im
pediretur, miror equidem à tanto viro hoc prætermiſſum fore.
Secundo, quia quæ ſunt leuior a ſuperius ſuapte natura lo­
cantur: & quæ ſunt grauiora in inferiore ſede ponuntur:
verum aqua terram leuitate ſuperat: ergo ſuperiore in ſede
ſupra terram, & non ſub terra locanda fuerat; quod ſanè

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index