Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 316 > >|
1ſa quare terra quieſcat in medio: ergo ſi in medio ignis loce­
tur, in medio quieſcet, quia ab extremis æqualiter diſtabit:
quod ſi falſum eſt, & abſurdum; falſum, & abſurdum id etiam
erit, ex quo hæc falſa, & abſurda ſequuntur.
Commentitia
etiam Anaximandri ratio eſt, vt ſunt illæ, quibus Sophistæ
vtuntur: dum aiunt capillum, qui conſimilium partium eſt,
& vehementer quidem, ſed ex æquo, omni ex parte, tenditur:
non diſruptum iri, etiam ſi validissmè tendatur, ideo non ma­
gis in hac, quam in illa parte frangi poterit: cum omnes par­
tes conſimiles ſint, & ſimili modo extenſæ; Aiunt etiam eum
qui valde ſitit, & exurit, & pariter vtrumque deſideret, &
ab exculentis, & poculentis æqualiter abeſt, ſiti, & fame pe­
riturum: quoniam non magis ad eſculentum, quam ad pocu­
lentum capiendum mouebitur.
Hæ Sophiſtarum captiones facilè diluuntur; Capillus enim
in medio diſrumpetur, vbi extenſionis vis maxima nititur, &
exuriens, & ſitiens vt libuerit, ad alterutrum exculentum,
& poculentum capiendum conuertetur.
Neganda eſt ergo Anaximandri propoſitio prima; Non
enim verè enunciamus, cum dicimus.
Quod ab extremis æqua­
liter diſt at, non mouetur.
Ad Sophiſtas dicendum, non ſequi
capillum in nulla parte diſruptum iri, quia extenditur; nega­
ri etiam possit antecedens.
Quia æqualiter capillus ille non extenditur, in cuius me­
dio extenſionis vis maxima nitetur; Nec ſequitur, qui fame,
& ſiti ex æquo afficitur, ergo nec ad exculentum, nec ad po­
culentum ſi æqualiter abſint, conuertetur: quia conuerſio hæc
naturalis non est, ſed à libera voluntate pendet, ideo ad alte­
rutrum prout libuerit capiendum accedet.
Hæc contra illos ſunt dicta, qui terram aut in medio quie-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index