Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 316 > >|
1ſcere, aut in cælo moueri aſſeuerarunt, nunc ad illos confu­
tandos aggrediemur, qui terram circum medium moueri
credunt.
Illorum falſa ſententia refellitur, qui terram circum
medium moueri rebantur, & Heraclytea opi­
nio euertitur, qui bonum, & malum cauſas
eſſe cenſuit, à quibus ignis rerum om­
nium materiale principium, vt
& alia omnia moueantur.
Caput VIII.
ILLI, qui terram circum medium moueri crediderunt,
hac potissimum ratione exploduntur: idem eſt naturalis
motus totius, & partium, modo conſimiles ſint partes to­
tius, & quælibet eædemque conſimiles terræ partes non in or­
bem feruntur, ſed ad centrum natura deſcendunt: ergo tota
terra in orbem non fertur, ſed ad centrum natura deſcendit.
Aut duo motus naturales eiuſdem naturalis corporis erunt,
alter ad medium, alter circum medium, ſedita comparatum
eſt à natura, vt vnius corporis ſimplicis vnicus ſit motus ſim­
plex, & vnius motus ſimplicis ſit vnicum corpus ſimplex, vt di
ctum eſt libro primo de cælo, & mundo; terræ autem partes
ſimplices deorſum natura feruntur; ergo & tota terra deor­
ſum natura feretur, quo ſingulas totius terræ partes natura
ferri diximus: ergo non in orbem vniuerſitas totius terræ na­
tura conuertitur, quæ ſi in orbem conuerteretur, non natura,
ſed violentia circumuolueretur.
At nullum violentum poteſt
eſſe diuturnum, ac ſempiternum, ergo motus terræ circum cen­
trum diuturnus, ac ſempiternus non erit: verum certè vni-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index