Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
1021
1021
1022
1022
1023
1023
1024
1024
1025
1025
1026
1026
1027
1027
1028
1028
1029
1029
1030
1030
< >
page |< < of 1055 > >|
1Sed cùm inſtitutum noſtrum ſit agere de cauſsis vniuerſalibus & primis, quæ ſunt Deus & cœlum, ad

earum explicatum ea transferamus, quæ vniuersè conſtituta ſunt.
D
E
F
G
H
A
B
C
D
E
Quę bona præſtent in natura primæ cauſſæ Deus & cęlum, quoúe differant ab alijs
cauſſis.
Cap. LIII.
VNA omnium primæ cauſſa eſt, aliæ primæ non ſunt, ſed in ſuo genere primas eſſe contingit. ea
Deus eſt O. M. ex hac in efficientium ordine primum cęlum eſſe docuimus: ſed ſit efficiens pri­
mum ex ordine corporum, videndum eſt, quo diſtinguatur à cæteris efficientibus.
Iam pono hæc eſſe
efficientis officio alterare, & afficere, applicare, dare formam, & ea quę conſequuntur formam.
Neque
eſt quae hîc ad limen occurrat aliquis obiiciens nullum eſſe efficientis corporei munus; ſed omnia mana­
re à primo efficiente, qui eſt Deus; quæ ſunt ab ipſo, vel eſſe tanquam ſigna diuinæ actionis, vel affice­
re ſolùm, non producere.
productionem verò ad aliud ſubſtantiæ genus pertinere, quod incorporeum
ſit, ſiue Deus, quod mihi fit veriſimilius, ſeu δημιουργὺς & Choliſodea quæ ſint mentes quædam ſecun­
dæ, ſiue idea: & perſuadere conetur quòd ita ſit, cùm multa exiſtant è rerum natura, quæ non fiant à
cauſſa vniuoca & idcirco à quadam cauſſa communi ortum ducant: nanque & nos actionum noſtra­

rum domini ſumus, & mala ſunt in natura, quæ neutiquam opera ſubſtantiæ cuiuſdam ſeparatæ que­
unt eſſe, & niſi aliud ſit, quod pro veritate poſsit afferri, ſatis in noſtra methodo ſit, Ariſtotelis ſenten­
tia profitentis rerum ſenſilium cauſſas proximas eſſe ſenſiles.
a & iubentis, vt omneis cauſſas rerum

perquiramus ab extrema vſque ad primam, ſecus ſcientiam non poſſe parari.
Si igitur eæ cauſſæ non
ſunt, cur in ſcientia quærendæ?
omnium enim cauſſa vna ſufficiet, cæteræ fruſtra quærentur. Num'ne
ſcientia erit ex non cauſsis?
Nec illud obſtat, quae multa fiant à cauſſa diſsimili, nanque etiam multa fiunt
à ſimilib. Quinimmò ex iis quæ fiunt à diſsimili ſine auxilio ſimilis, multa ſunt.
multa ſunt, quę caſu
fiunt & citra ordinem, ſæpiusque.
imperfecta; perfecta vero non, niſi ab vniuoco, aut plurimum ſic fieri
videntur.
Cætera omitto, quae cùm repugnent principiis noſtris, nullo modo accipi debent. Ergo no­
bis in philoſophia Peripatetica conſtitutum ſit aliquod eſſe munus proprium ſecundarum cauſſarum,
itaque & cœli.
Verùm quid cœlo ac reliquis efficientibus intereſt? Mihi ſanè pręter illud, quae ab alio non
pendet in ſuo genere cauſſæ, & latè patet, hęc quoque videntur huic & reliquis intereſſe, quae ipſi finis & ſi
proponitur, vt cęteris efficientib. at illis ſingularis proximè inſtar, remotè verò vniuerſalis.
huic nullus
ſingularis obiicitur, ſed omnium primus, quicquid propter alterum fit, id ex conſecutione factum opi­
nor: etenim ignis ignim facere ſtudet, & per ignis productionem Deo fieri, ſimilis.
Cœlum vt aſſequa­
tur primum finem, perpetuò mouetur, dum ſic voluitur, alia producit.
Sic autem cenſeo, quoniam

Deus eſt apud ipſum finis proximus: nunc, ſiqui ſunt alij fines, ij certè remoti erunt, ſed remoti ſunt
perfectiores, aliquid igitur Deo perfectius ſtatuendum foret.
Proinde cùm tribuuntur hæc agenti
educere de poteſtate ad actum cum tranſmutatione & principaliter, non ex conſecutione, de vniuoco
efficiente prędicatum fuiſſe putabimus, non de vniuerſali: credo etiam neque de ambiguo, & quod per­
fectiore modo continet effectum, ne propter imperfectius agat: fortè quae cum aliis cauſsis iunctum, non
proximè communicet actum.
Eius munus exercetur perpetuò per inſtrumenta ambigua, lumen &
motum: ignis efficit calorem per alium calorem: ea ſunt inſtrumenta, non cauſſę.
calor eſt cauſſa, quia
calor per ſeipſum efficit aliquid eius rationem intra ſe habens: at lumen & motus ſubſtantiam faciunt,
cuius rationem intra ſe continere non poſſunt, aliter accidens ſubſtantiæ principium foret.
Agit etiam tan­
gens, ſed non tangitur: mouet enim non contrà mouetur, quae alio quodam genere materię conſtat: reli­
qua mouent & mouentur propter materiæ conſenſum.
Necnon obiicit, adducit & abducit, aliorum­
que
natura ſemper vtitur: cętera per ſe agunt per propriam naturam accipientia conditiones & affe­
ctiones, ex quibus actio conſequatur: proinde cùm moueat pro natura rerum mobilium, in eis verò ſit
aliqua rerum producendarum ratio; non habet vim in totum effectum, ſed in partem, niſi fortè vbi
ipſum generationem perficiat, quod euenit in illa, quę naſcuntur ex putri, quę cùm ſint extra naturę

ordinem, etiam perſuadent nos, vt illud ipſi ex natura eſſe credamus, quae ius habeat in partem effectus,
non in totum: tamen eius virtuti neutiquam denegemus etiam habere imperium in totum.
hoc idem
planè eſt, ac ſi dicamus aliquorum ipſum eſſe pręcipuum proximumque.
agens. Sed de primo efficien­
te ſatis.
Aſcendamus nunc ad primam omnium cauſſam, & quoad licet ſenſus veſtigia perſequenti,
& adhęrenti Peripateticis tanti numinis officia declaremus.
Docent viri doctiſsimi quinque eſſe mu­
nera primę cauſſę, ſiquidem ipſa ante omnia vires & facultatem agendi cauſsis ſecundis largiſsimè ſub­
miniſtrat, prętereà tuetur eas, & quemadmodum largita eſt, quae ſint, ſic etiam protegit, & conſeruat: iun­
git tertiò cauſſas ſecundas, vt agere poſsint, materię formam, & efficiens patienti applicans: tùm diri­
git earum actiones ad finem deſtinatum, vt quanuis ignotus ſit, nullus tamen error in earum cadat actio­
nes: poſtremò tanquam agens principale mouet inſtrumenta, non aliter àc ſcriptor manum calamum­
que
agitet, vt extaret.
Sic igitur Deus dat agendi facultatem, tuetur, applicat, dirigit in finem, & reli­
quis vtitur vt inſtrumentis.
Eorum ratio talis eſt. In mouentib. quę aliis ſuperiorib. ſeruiunt, infe­
rius non mouet, niſi à ſuperiore moueatur: eamque.
Ariſtotelis fuiſſe ſententiam è plurib. locis, colligi
poteſt: apertiſsimè enim is aliquando teſtatus eſt, quod prius eſt, potiorem eſſe mouendi cauſſam, quàm
ea quæ ſunt ab ipſo.
b Idem prætereà concludebat mouentia quæ cum quodam ordine mouent, infi­

nita non eſſe: quandoquidem motio præcedentium ad extremum vſque perduci non poſſet.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index