Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
1021
1021
1022
1022
1023
1023
1024
1024
1025
1025
1026
1026
1027
1027
1028
1028
1029
1029
1030
1030
< >
page |< < of 1055 > >|
1
mat etiam Proclus, ſiue is, quicunque fuerit qui commentariolum de cauſsis ſcriptitarit, cauſſam primam
efficacius, interius, inſeparabilius concurrere ad effectus, quàm ſecundas; ita vt, quemadmodum inſtru­
menta; quoniam aguntur ab arte; inferiores cauſſæ ſunt, quàm ars; quippe quæ nihil omnino ſint actu­
ra; niſi moueantur, & dirigantur ab arte: ſic ſecundæ ad primam cauſſæ inferiores habendæ ſunt.
Hæc
quidem verè nimium, vt aliud ſentire, & falſum & impium ſit: ſed ſi volunt, vt opinor, primam cauſ­
ſam hæc omnia ſub efficientis titulo præſtare, Peripateticè parum.
Nam ſi vires agendi cum forma
non differunt intrinſecus; ea verò ſimpliciter æterna eſt: nec efficiens habere contingit; nec cùm æter­
na ſit forma; per aliud velut aduentitium conſequi vires agendi; ſed ipſamet forma erit ea facultas.
quae
ſi vires agendi ſic dari accipiant; quia ſine ipſo nihil operari queat; vt verum eſt; ſic interpretari licet,
vt non ex eo vis efficiendi concludatur, quandò ſic etiam tanquam finis poteſt eſſe functionem cauſſa,
quantumuis æternæ res ſint, addo etiam, quantumuis functio ſit æterna, veluti concluſum eſt de mo­
tu cœleſti, vbi & corpus & functio ſunt æterna, nihilominus vtraque pendent ex Deo, velut ex fine, reli­
qua actionis initia, vel interna ſunt & propria, vel à natura ſuppeditata, vt in hoc nullus alius labor ip­
ſi Deo ſit imponendus.
Hoc igitur Phyſicè conficiendum fuit, quod ex fide ſumptum eſt. Quòd etiam
Deus, vt dat rebus quòd ſint, tueatur.
quomodo poteſt dare Peripateticus qui nonnulla per ſe æterna

vult eſſe; aut accipit eſſe .i.
in actu ſecundo, vbi apud ipſum ſat eſt, ſi operetur vt finis, qui etiam ſatis hęc
à Deo conſeruari ſtudet, ſi ipſum veluti finem reſpiciant?
Iam verò quae cauſſas ſecundas ipſe iungat, &
applicet mouentia mobilibus, ſi, vt de fine & cauſſa remota prædicatur, accipiet Ariſtoteles, ſin vt cauſ­
ſæ proximè & efficienti; quantum abeſt à placitis Ariſtotelis, qui omne id tribuat ambienti quod pro­
ximè mouet corpora, & per lumen, & motum affert, & aufert primas qualitateis, vnde omnis motio na­
turalis orditur?
Idem ab eodem philoſopho ſæpius repetitum eſt, vt in vniuerſa eius philoſophia, ni­
hil, tametſi falſum, ſit illuſtrius.
Quid etiam de quarto illo officio dicendum ſit, facilè apparet iis qui
ſuperiora legerunt: nam dirigere ad finem commune eſt efficientis & finis, ſed multò principalius
conuenit fini, quo etiam ſine cognitione & ſuapte natura res ſine errore feruntur, nec propter finis ip­
ſius intelligentiam, ſed propter eius bonitatem.
Sic etiam quintum munus primæ cauſſæ tribui po­
teſt, tanquam fini; eius enim non minus eſt proprium vti inſtrumentis, quàm efficientis, ſed efficiens affert
impulſum, finis offert bonum ſolummodò: ab efficiente motus exiſtit: finis ea mouet, quæ vel intra
ſe habent impulſum, vel aliundæ, non à fine acceperunt: itaque finis ſignificat agens ſignificatione neceſ­
ſaria.
Quare, cùm hæc noſtra eorum dictis tota diametro opponantur, à nob. illa, ab illis autem hæc
noſtra iure optimo negabuntur.
Nec, meo quidem iudicio, quicquam aliud rationes illæ concludunt,

quàm, quòd ſit vnum primum omnium mouens ſine quo reliqua moueri non poſsint, quod eſt neceſ­
ſarium ſimpliciter, habens imperium in vniuerſa, ideòque.
principalius, inſeparabilius & interius eo mo­
do, quae nulla eſt pars, ad quam vis tantæ cauſſæ non pertineat: verúm, vt hæc omnia ſint in prima cauſſa,
iam ſequitur eam non eſſe efficiens neceſſariò, ſed finem: nam ſi finis fuerit, hęc illi probè quadrabunt:
ſi efficiens, non neceſſariò: neque enim efficiens eſt principalior, interior, & inſeparabilior cauſſa; cùm ab
alio moueatur, ſed illud huiuſmodi planè à quo mouetur, qui eſt finis.
Sit igitur finis, iſque omnium
cauſſa maximè communis, & prima, quæ cuncta moueat & gubernet; illud prætereà ſubuenit, quod
propter nonnullorum decreta perquiramus.
Agam Peripateticè, quanuis hæc fluxerint à Theologis,
& ea duntaxat attingam, quæ noſtris placitis incommodum afferre poſſe videantur.
Etenim videtur
quibuſdam non requiri primæ cauſſæ concurſum in omnibus, ſed ſecundas cauſſas, modò ſint genitæ,
ex ſe ſufficere.
non illud tracto, ſint'ne genitæ, ſed hoc ſolùm, an'ne eius præſentia requiratur in quali­
bet actione ſingulari & argumentorum vitia nunc exploro, quantum ſpectat ad inſtitutum noſtrum.
Cauſſa quæſtionis eſt, quòd non videtur concurrere Deus in productionem malorum, cùm ſit per eſ­
ſentiam bonus: non ad actiones humanas, multò etiam minus ad ſcelera & flagitia.
Videamus etiam,
quæ ratio nonnullos perſuaſerit ad credendum, Deum ſingulis non adeſſe.
Aut enim inquiunt: eadem
eſt actio quam cauſſa vniuerſalis cum particulari concurrens obit, aut diuerſa.
eadem certè non eſt, eo

quòd fieri nequit, vt idem effectus à plurib. cauſsis abſolutis, & ſubiecto ſeparatis proximè naſcatur:
eſſet enim prorſus idem, ac ſi idem homo, ab homine, & equo produceretur; ſi diuerſum dixeris, incides
in id, vt tibi dandum ſit, vel vniuerſum effectum ſingularem à prima cauſſa proficiſci, & ſuperuacaneam
fore ſecundam, vel ſi ex parte deſcendat effectus, cauſſam vniuerſalem ſine ſingulari producere, eamque.
degenerare in particularem, atque alteram eius rei partem à ſecunda cauſſa ſine vniuerſalis primæque. au­
xilio produci.
Verùm fiat hęc pars, quæ'nam obſecro, & quanta? quid figmento ſimilius? ita enim eos
vrgebo, quemadmodum Peripatetici medicos, qui cauſſa videndi radios ab oculis emitti per ſpatium
quoddam volunt.
Neque illa vniuerſalis cauſſæ concurſio neceſſaria videtur, quando hoc, & non aliud
agere ex ſua ipſius propria natura eſt agentis naturalis.
Prætereà quia ſi non effectum ex toto produ­
cit vniuerſalis ob eam rationem, quæ nuper allata eſt, neque etiam partem, vniuerſalis cauſſa, & ſecunda
non eſſent cauſſę integrę cum quodam ordine tamen; nec in idem conuenirent, nec cauſſa ſecunda per
ſe ab vniuerſali penderet: neque enim illud dici poteſt, per primam cauſſam rem conſequi, quae ſit; per ſecun­
dam verò quòd ſit certum quid, vt homo: cùm idem ſit eſſe in homine, & eſſe hominem, vt nos qui­
dem cenſemus.
neque etiam dicendum eſt cauſſam ſecundam à prima pręfiniri, quia ſic noſtra voluntas
nil aliud velle poterit, quàm id quod ſibi præſcribetur à Deo.
Verùm, ni fallor, omnium difficultatum
patebit exitus, ſi rem altius aliquantò repetamus.
Etenim effectus omnis ſiue ſubſtantia ſit, ſiue acci­
dens, ſeu functio, ſi functioni quandam naturam analogicam, nec ſimpliciter accidentis, aut ſubſtantiæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index