Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
1021
1021
1022
1022
1023
1023
1024
1024
1025
1025
1026
1026
1027
1027
1028
1028
1029
1029
1030
1030
< >
page |< < of 1055 > >|
1velis adſcribere: ſic ſe habet, vt vna cauſſa non poſsit eſſe contentus, aliter effectus à cauſſa non differ­

ret, idemque.
eueniret, atque in eſſentiis à materia ſeparatis, vbi idem eſt quicquid in eis eſt, cum ipſis. Atta­
men propter varietatem cauſſarum multis etiam modis euenit, vt idem effectus exiſtat ex illis.
Itaque
effectus ex quaque cauſſa, ſi totum ſecundùm materiam capias, pro certa parte conſiſtet.
verùm ſi ipſum,
vt aiunt, ſecundùm formam obſerues, totus ex qualibet cauſſa pendeat neceſſe eſt, ſingulis pro ſuo ca­
ptu exhibentib. eſſe toti.
Nam ſiue ſit totum vt quantum, ſiue ad eſſentiam pertinens, ſiue etiam ad
exiſtentiam & vnus cubitus in tricubito præſtat id, vt ſit tricubitum, aliter non eſſet tricubitum.
& ani­
mal per vniuerſum hominem diffunditur.
nulla enim pars eſt hominis, vt ſubiecta quæ non ſit animal, &
efficiens efficit materiam, & inducit formam, ex quibus exiſtit compoſitum: finis etiam toti materiæ ſui
appetitum incutit, & forma totum perficit, totaque.
materiæ formæ ſubſternitur. ſecundùm materiam ve­
rò effectus è plurib. conſtet neceſſe eſt, quas tamen interdum mens cogit in vnum, & cauſſam vnam fa­
cit quæ adæquet effectum.
Quamobrem, ſiquando dicitur vnam eſſe vnius effectus cauſſam, non id
prohibetur, quin vnus effectus ex plurib. cauſsis extet, ſed aut id dicitur, quae ab vna cauſſa vnus effectus
formaliter in ſuo genere, velut ab homine homo, nec aliud quàm homo, vt ab efficiente, aut cauſſa ſu­
mitur adæquata.
Veruntamen vbi plures eiuſdem generis cauſſæ conueniant ad eius rei propaga­
tionem: ibi neceſſe eſt intercedat ordo prioris & poſterioris, propinquioris & remotioris: & hæ qui­
dem vel ſe habeant vt partes, vel etiam ſint actu & ſubiecto ſeiugatæ: nanque animal efficiens eſt pars

hominis efficientis, & animal vt forma, eſt pars in ratione prędito, quod eſt differentia, nec tamen ſub­
iecto ſeparantur: ſol & homo ad hominis generationem concurrunt quæ longo interuallo diſtant.
Sed enim ſi conferantur proxima cum remotis, interna quidem remota ſunt apparatus ad formas perfe­
ctiores accipiendas, externis verò propinquiorib. officium conuenit apparandi: ſic parat miniſter ma­
teriam fabro, & finis proximus confert ad aſſequendum remotum.
in internis quæ remotiora ſunt, gra­
tia ſunt propinquiorum: externa contra ſe habent.
etenim propinquiora mouent, vt præſtent partem
eius finis, in quem remotior cauſſa contendit, vbi remotiori cauſſę finis ille proponatur, at cùm fieri
poſsit, vt finis ſit quidem cauſſæ proximæ per ſe, ſine auxilio verò remotæ non comparetur, efficiens
proximum præparat ſolum, remotum complet per conſecutionem.
ita credo homini in generatione
propoſitum eſſe hominem, cęlo neutiquam, vt dictum eſt ſuprà: tamen quia ſine cęlo hominem non
exiſtere poſſe arbitror in philoſophia Peripatetica.
homo materiam ſolam homini apparebit, quod
reliquum eſt, à virtute diuina præſtabitur.
Quocunque tamen modo efficiens remotius erit præſtan­
tius, aut quia mouebit cauſſas ſecundas & inſtrumenta, aut quia nobiliore modo mouebit, aut etiam,
quae opus nobilius efficiet.
Finis in omnia ius habet ſimpliciter, & quorum eſt finis, vt omnium illorum
quæ ad eum conſequendum inſtituta ſunt, ſiue opera, ſiue actiones, ſiue inſtrumenta, ſiue cauſſæ, ſiqui­

dem in omnib. virtus finis eluceat, atque in iis ſpeciatim quæ ſunt ad illum finem, in iis quæ aguntur ex
conſequutione, duplex ineſt ratio, vel enim ſunt huiuſmodi ſimpliciter citra omnem vſum, vt multa quæ
ſunt ex neceſsitate materię, aliorum poteſt eſſe vſus, quae enim veſtigium, dum ambulo, imprimam; eſt ex
neceſsitate materiæ ſolùm, quae laterna micet etiam, eſt gratia cuiuſpiam vſus.
talis eſt ſomnus in anima­
li, & hoc modo ex cœlo naſcitur animal.
illo enim modo quod ſequitur, eſt accidens, & habet cauſſam for­
tuitam.
hoc per ſe eſt, & in ordine rerum obtinet rationem boni. vbi ratio boni, ibidem quoque ratio fi­
nis; ibi nulla ratio boni: quo tamen fine ſiue ſibi, ſiue alij ſit, vniuerſalem cauſſam ſemper excipio, qua­
ſi ſit ſecundus quidam finis: quando etiam efficientis vnus eſt finis per ſe propoſitus, & verus vſus, ad
alios fines abuſus, vt cùm lingua vtimur ad guſtum, & locutionem, atque item vbi plures fines ſint ſub­
ordinati, effici etiam poſsit, vt vnus per ſe ſit, alij per accidens, vt ambulatio ad valetudinem, ea verò ad lu­
crum.
Proptereà finis in torum poteſt, ſiue totum ex materia ſumas, ſiue etiam ex forma, cuique rei
ſemper adſiſtens, officio pręſens, agentia fouens, & ſingula confirmans, primus in excitando, extremus
in conſequendo: quapropter omnium cauſſa ſimpliciter.
Cùm igitur Deus à nobis poſitus ſit finis,
idemque.
primus ex huiuſce cauſſę natura nos poſitas difficultates expedire conabimur. in primis autem
ponemus ipſum concurrere, tanquam cauſſam ἐξαίρετον in ſuo ordine ad omneis effectus nobiliore

modo, & in totum, partesque.
omnes imperium, & ius habere, ſed cùm remaneat impetus proprius in
cauſsis ſecundis, per quem mouent, & mouentur ſuo proprio quodam modo, relinqui etiam locum in
toto, parteque.
effectus pro cuiuſque cauſſæ virib. Proptereà quoad virtutem, cùm quamlibet cauſſam ten­
tet, nihil interius, quoad adeptionem & rem, nihil remotius: cumque.
actu ſit, nunquam intermittens of­
ficium, non poteſt non actu adeſſe cuique quodcunque illud ſit, vel ſecundùm, vel pręter naturam, vel etiam
ab anima: tamen ita adeſt, vt moueat, & ſic, vt agant ſingula boni gratia, quicquid agunt, at in reb. na­
turalib. eſt repugnantia, in anima ſpecies eſt, quæ tanquam larua boni faciem tegit, & id pro bono oſten­
tat
, quod non eſt bonum.
Ex his omnis error, & aberratio à ſcopo. Agit igitur, quòd ſemper eſt pro­
poſitus.
non agit in eo, quae dum ita res aguntur, vt finem conſequantur, aliò vagantur, & aberrant, qua­
re præſens eſt in errore, ſed non operatur vnà ad errorem: veluti ſi nauta peritiſsimus nauem ab vn­
dis agitatam, videat ſe regere non poſſe, eam vndis permittat, eſt cauſſa motus nauis, & quae vndis quo­
dammodo conflictetur, quia cùm ſecundiſsimo vento curſum tenere cepiſſet, dum in alto verſaretur,
inſurrexit aduerſus robuſtiſsimus, quòd ſi qui eſſet, adhuc agere potuiſſet in tranquillo: adeſt tamen
vſque ad nauis interitum; neque idcirco quicquam molitus eſt ad interitum: cauſſa vniuerſi interitus in
tempeſtatem eſt reiicienda.
Sic & nos de primo fine dicendum Peripateticè putamus. Proinde ad
dubitationes propoſitas reſpondendum ſic opinamur.
Nam Deum adeſſe dicimus, vt dicamus ad

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index