Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
1021
1021
1022
1022
1023
1023
1024
1024
1025
1025
1026
1026
1027
1027
1028
1028
1029
1029
1030
1030
< >
page |< < of 1055 > >|
1
primum.
Flagitiis omnib. erroribusque naturæ, quòd actu ſit, & actiones reliquorum propter ipſum
primò ſint, ſed propter ingenium, viresque.
proprias errent. Et quamuis homo ſit liber, ibi tamen adeſſe
profitemur, quòd quicquid agat homo, ſibi proponit vnum finem, qui eſt optimus, ſed in electione fi­
nium propinquorum decipitur, quòd ille diuitiis, alter voluptate beatitudinem ſe conſequi poſſe ſpe­
ret.
Cùm verò quæritur ſecundo loco, an'ne ſit eadem actio cauſſæ vniuerſalis, an diuerſa, & eandem,
& diuerſam eſſe contingit, quòd eadem actio quam proximè pręſtat efficiens; à Deo pendet, vt fine;
non eadem, quòd interdum fit, vt aliquid ex vi propinquarum cauſſarum naſcatur, in quo non opere­
tur vnà.
Cùm probas eandem non futuram actionem, quae idem effectus à pluribus cauſsis abſolutis, & ſub­
iecto ſeparatis proximè non exoritur; concedo vniuersè; ſed nego, ſi accipiatur, quatenus ad ſuum genus
ſpectat: nego etiam Deum proximè quidque.
pręſtare; ſed proximè accepimus antè ſecundum virtutem. quae igitur Deus
proximè ſecundum virtutem, alia cauſſa proximè ſecundum rem, efficiat aliquid, id abſundum non eſt; ne dixerim fo­
re neceſſarium.
Deinde cum obijcitur, vbi diuerſus ſit effectus, vel vniuerſum à cauſſa prima proficiſci, vel ex
parte, & vniuerſum, & ex parte volumus in ſuo genere cauſſæ; vniuerſum, quae habet ius in totum, &
partes, & ibi præſertim, vbi cauſſæ contendunt in bonum, & cedunt naturæ ſuperiori: vbi pro ſua na­
tura agantur, poſſe in partem; quia ſunt excitatę cauſſæ à bono, ſed aberrant oppugnatæ, ſeu deceptæ.

in partem quoque poteſt, quandoquidem plures ſunt eiuſdem effectus cauſſæ: vis igitur habet in effe­
ctum ſub vna ratione duntaxat, quatenus finis.
atque ita ſecundæ cauſſe non ſunt ſuperuacaneæ. nec
idcirco vniuerſalis cauſſa ſine ſingulari producit, nec ſingularis ſine vniuerſali & prima, propterea quae
ibi præſtò ſit cauſſa prima quæ dirigit, & cauſſæ ſecundæ, quæ vel obediunt, vel reſponſant.
Pars autem
in officio illa eſt quæ reſpicit finem; ſicuti in eodem officio pars eſt, quæ reſpondet efficienti, atque alte­
ra materiæ; & altera formæ in re, quæ facta eſt.
Neque illud ſimpliciter verum, quòd ex ſua ipſorum
natura agant cauſſę ſingulares; quia non agunt, niſi concitatæ, ſed concitatæ ſic mouentur, vt cuiuſ­
que
natura patitur, & ſicuti cylindrus & turbo, quæ moueri incipere, niſi impulſa, non poſſunt id au­
tem, cùm accidit, ſuapte natura, quod ſupereſt, efficiunt, voluiturque.
cylinder, ac turbo verſatur; & qui
protruſit, dedit eis principium motoris; volubilitatis autem non dedit; ſed ipſa mobilia nata ſunt ad
eos motus accipiendos habilia, ſic Deus, vt ita dicam, impellit res; volubilitas illarum tota eſt.
actus igi­
tur omnis extrinſecus eſt, & à Deo O. M. Nec illud neceſſe eſt eas eſſe cauſſas integras; niſi in ſuo gene­
re; cùm quilibet effectus integer, hoc eſt, abſolutus, ex diuerſis cauſſarum generib. neceſſariò produca
tur, & exiſtat.
Neque id tollitur, immò conſeruatur maximè, quae cauſſa ſecunda pendeat ex prima, cùm
ſine prima planè nullus ſecundæ actus exiſteret.
Quòd autem cauſſa ſecunda à prima præfiniatur,
& neceſſarium eſt, & veriſsimum, cùm ſit omnium finis; eius autem ſit officium præſcribere quid, &

quomodo agendum, Sed cùm primus finis præſcribat agenda cauſsis ſecundis, quarum eſt quædam
interna volubilitas, vt in cylindro, & nexus in reb. inanimis ex materia & repugnantib. in homine ex
appetitu & ratione; ex hoc efficitur, vt cauſſæ motæ aliò diuertant, atque à mouente dirigente: ſic & prin­
cipes ab inferioribus etiam limitantes.
ſic etiam Deo præſente, & mouente contingentia, humanique
arbitrij libertas optimè conſeruantur.
Atque hæc de munere cauſſarum primarum dicta ſufficiant.
F
a 3. de cęl.
T. 6.
G
H
b 8. Phyſ.
A
B
C
D
E
F
G
H
A
B
C
Illuſtratur ratio diuinæ gubernationis; & exponitur qualis ſit energia primi finis. Cap. LIIII.
At verò non minus vtile, quàm iucundum fuerit, ſi via ratioque. declaretur qua Deus, vt finis, vni­
uerſa, tanto agitet otio, tantoque.
ordine, vt tam pertinaciter & tam libenter quæque ſuum munus
exequantur: ideò nos etiam ſermonem de motu huius theorematis acceſsione perorabimus.
Expreſ­
ſit, ſeu potius, innuit id nob.
imperatoris exemplo Ariſtoteles: hoc ſi nunc euoluamus, inſtitutæ quæ­
ſtioni ſatis erit factum.
Scire igitur conuenit eam fuiſſe vulgatam, atque in veterum philoſophorum
animis inueteratam de numine omnium beatiſsimo opinionem, ipſum in parte cœli ſublimiore, velut
in arce reſidentem reb. vniuerſis, cùm animatis & corporeis, tum inanimis & corpore vacantib. ſuam

bonitatem pro illarum captu communicare, nec ea quidem ratione qua poetę fabulati ſunt, qui Deos
in terras de cęlo demiſerunt, & illis adſcripſerunt actiones humanas: ſed quid humanas ego dico im­
mò viliſsimas, vt iurgia, contumelias & lachrymas, addo etiam res ſędiſsimas, vt ſtupra, & adulteria, vt
certè multò maiore cum dignitate ſuæ domui præſit paterfamiliàs, quinimmo aries gregi quam Deus
in ſolio maieſtatis ſuæ ſedeat.
Delphinum piſces omnes veluti regem colunt.
D
Prętereà regem non ſic Aegyptus & ingens
Lydia, nec populi Parthorum Medus Hydastes
Obſeruant (vt apes) rege incolumi mens omnibus vna est.
Ille operum custos, illum admirantur; & omnes
Circunstant fremitu denſo, ſtipantque. frequentes:
Et ſæpe attollunt humeris; & corpora bello
Obiectant, pulchramque petunt per vulnera mortem.
Mitto nunc illa Perſarum miracula Cambyſis & Xerxis, ac maieſtatem Darij venerandam & augu­
ſtam, omni reuerentiæ pietatisque.
genere cultum, & barbaris ad orationibus auctam, longè à vulgi con­
ſpectu qui nil ſe minus decere arbitrati ſunt, quàm accedere ad negotia, & in res vel etiam maximas
intendere cogitationem; cùm tamen ipſi homines voluerint vti familiariſsimè diis, pugnas aduerſus eos
inire, parumque abeſſe, quin ludibrio velut vnum è multis habuerint.
Cæterùm ſi negotia quanuis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index