Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 1055 > >|
1eſſentiam rei cuiuſpiam reſpicere videatur; cùm etiam ab hac & ab illa, & re & mente ſeuocari

poſsint.
Oportet igitur vt accidentia ſint per ſe & hæc, vel ſint generis vel alicuius partis eius.
quanquam & valent ad hoc ſeparatim, vt ſenſus ad animal dignoſcendum; vel etiam coniun­
ctim plura, quæ aliquod commune præſentent, συνδρομήν Græci vocant, ideſt concurſum; &
ſpeciatim medici ſigna habent, quæ pathognomonica appellant, quorum auxilio certa genera ve­
nantur: pluribus ſenſibus vnà de eadem re iudicium facientibus, a neque vno ſufficiente, cùm ſin­

gula communius aliquod offerant.
Proptereà, quanquam notitia ſubſtantiæ tempore acciden­
tis notitiæ præfertur; aut agitur de doctrina diſtincta, aut præcedere tempore accipiendum pri­
uatiuè quòd vnà, nec poſterius ſubſtantia noſcatur: nam ſiquid antecedit, tametſi non tempo­
re; id eſt, vt aiunt, inſtans naturæ: eſt enim accidens ratio per quam ſubſtantia recipitur à ſenſu.
Confert item accidens ad cognoſcendum quid eſt, quòd ex eius natura quę multiplex eſt, vel ma­
teriam, vel ἐξ ἀφαιρὲσεως, vel etiam χωρικὴ, nouimus eſſe triplex definitionum genus, quod
vteretur materia ſenſili, quòd materia intelligenda, vel abiiceret omnino materiam.
Et hoc in
philoſophia Peripatetica tritiſsimum.
Nam cùm ipſa ſit de rebus ſenſilibus principia ſenſilia
ſumere cogitur.
At, inquies, materia prima ſenſilis non eſt: & tamen eſt principium rerum ſen­
ſilium.
Conſueuerunt maiores noſtri reſpondere cauſſas accipi non omnes, ſed propinquas;

has enim ſolas eſſe ſenſiles, quippe quòd in ſingularibus proximè inſideant.
At verò quod docet
aliquando philoſophus monet me, vt ſenſile communius accipiam, ac dicam ſenſile nonmodo
id quod ſenſui poteſt ſubiici, ſed quod quoquo pacto reſpicit materiam.
Proptereà neque
Deus, cùm ſit auctor motus, effugit hanc conſiderationem: hoc enim modo ſunt cauſſæ ſenſilium,
& cadunt in ſenſum; quia ſunt principia ſenſilium: vt quanuis per ſe non ſentiantur, quia fa­
ciant ſenſilia, ad ſenſilia referantur, vel vt ferrum, quo fit ſanitas, ad ſanitatem; vnde item ſa­
num vocatur.
Et rerum quidem ſenſilium ſemper & propriè ſcientia ponitur vt ſubiecti: ho­
rum verò ſcientia propriè non eſt.
itaque nec ea per ſe ſentiantur oportet; verum ſat eſt, vt ſen­
tiantur eo qui dictus eſt, modo: nec ob id tollitur quin rerum ſenſilium ſit ſcientia naturalis.
& talia ſunt etiam remotiſsima à ſingularibus, & vniuerſalia maximè, quod ſanè multi philoſo­
phi præſertim Platonici neglexerunt, quia numeros auctores rerum naturalium fecerint, vel Ideas
quas extra materiam eſſe voluere.
Parum ab his abfuere Pythagorici. Nanque etſi numeros
accepere qui eſſet in ſenſilibus, & eos vt numero ſpectarunt, numerorum conditiones illis attri­
buentes, eaſque ad res ſenſiles applicantes, neque illa obſeruarunt, quæ in numeris inſunt, qua­
tenus materia fundantur, quod eum facere oportebat, qui naturalis ſcientiæ principia veſtiga­

ret.
Eiuſdem quoque notæ ſunt, qui puncta, plana, & figuras rerum naturalium principia po­
nunt, è quorum etiam numero fuit Plato, quanquam hi minus errarunt, quòd illa ſtatuerunt,
è quibus ratio probabilis reddi poſſet aliquorum, quæ conducerent ad motum.
Ita eueniet, vt
in phyſicis demonſtrationibus componendis à primis vſque ad vltimas cauſſas procedere liceat,
& accipere item illa quæ ſunt nota natura & ſecundum rationem, non ſecundum ſenſum, & ea
tamen ſint principia ſenſilium, nec à phyſica methodo aliena.
Neque enim ſine his vlla de­
monſtratio poteſt abſolui, ſeu prima ſint, ſeu poſtrema: ſiue in eadem ſerie cauſſarum, ſiue in
alia: habent nexum quendam inſolubilem & varia cauſſarum genera inter ſe & in eodem ordi­
ne, ex quo erumpit effectus, & cùm hic ſit ſingularis à ſingularis cauſſę ſocietate neutiquam di­
uelluntur, qualia verò ſint quibus principatus effectus ſit committendus non in omni cauſſarum
genere communis ratio fortè poterit aſsignari, primas in quibuſdam ferente cauſſa priore ſecun­
dum naturam, & remotiore, contrà in aliis.
Sed hæc poſtea diſſerentur vberius. In his princi­
piis & illud numerabitur: Methodum imitari naturam quo ad eius fieri poteſt.
Nam, ſi metho­
dus eſt ſcientia artificio tradita, ars verò naturam, quo ad poteſt imitatur, & inuenit quod ipſa de­
ſiderat, & ſequitur quod oſtendit, methodus quoque neceſſe eſt imitetur naturam, & eundem

progreſſum propemodum faciat.
Itaque, veluti natura nihil fruſtra molitur, & niſi impediatur,
ad finem vſquam perducit, ac fine propoſito mox illa præparat, quibus fine ſuo commodè po­
tiatur; ſic ars omnia ſtruit ad vſus humanos, ac ſcopo conſtituto prius ordine diſponit deinceps
ea ſine quibus conſequentia non conſiſtunt.
Ita reſoluendo, prius ab eo quod eſt primum in
optatis, ad ea ſine quibus hoc non exiſtit, mox componendo, ab eo ſine quo cætera non con­
ſtant, progreditur ad finem, eumque ordinem ſeruans nihil omittit, nil ſuperuacaneum, & inu­
tile machinatur.
Eodem modo methodus ſcientia ſibi propoſita prius de principiis cogitat tan­
quam fundamentis: his ſuperſtruit demonſtrationes inſiſtens ea via qua res dilucidè explicari
queat, vt nihil inculcet inane, nihil redundans: neque ſic præcisè eloquatur, vt oratio pariat ob­
ſcuritatem, in id præcipuè collimans, vt auditoris habeat rationem, ad cuius ingenium & captum
ſingula referre ſtudet.
Ad hæc mirificè confert ordo, cuius admonitu neceſſaria perſequitur:
vnde etiam ſicut in natura vnum quoddam eſt, quod caput eſt vniuerſi ordinis, & ex quo cętera
deriuantur: ſic in methodo ſolet eſſe vnum principium commune, quod reliquis omnibus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index