Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 1055 > >|
1
approbantes
putant ſpectari ab Auerroë motionem ab arte factam; tum verò eſt effectio quæ­
dam
eaque.
ratione magis eſt affinis efficientis quàm formę; ideoque. ab efficiente nuncupationem
ſumit
.
atqui generatio quę eſt opus naturæ, eſt affectio & paſsio, quæ noteſcit ex termino ad quem
i
.
quo motio finitur. Veruntamen quia tam in arte quàm in natura idem re ſunt, rationeque. ſola
actio
& paſsio diſiunguntur; ex hoc efficitur, vt nullum nominationis diſcrimen intercedere de­
beat
inter motus naturales & eos qui fiunt ab arte.
Obſeruant alij formas artis à formis natu­
diſcrepare, quòd in artis materia nulla poteſtas eſt formæ efficiendæ, neque perfecta, neque
imperfecta
: formis verò naturalibus poteſtates in materia ſupponitur.
Idcirco quoniam forma
artis
tota naſcitur ab externo, & proinde motus eius naturalis forma non item, ob eamque.
rem ne­
que
generatio forma artis eſt magis è genere efficientis: contrà verò forma naturalis ex genere
finis
.
proptereà motio quæ fit ab arte, nuncupatur ab efficiente, à fine verò motio naturalis.
Et ſanè proximè accedit ad verum hæc explicatio. niſi quòd genus videtur acceptum fuiſſe li­
centius
.
Neque enim mouens & motus in genere conueniunt, vt dictum eſt. Et eſſentia motus
magis
termino ad quem, quàm efficiente completur, vt aliàs oſtendemus.
Alij nectunt alias
cauſſas
, atque illas quidem ſatis iuſtas, quia ſcilicet efficiens naturale conuenit in nomine cum re
facienda
, artifex verò minimè.
hinc fit, vt nomen motus in arte diuerſum queat accipi à nomine

finis
, in natura non item.
Verum monſtrat id licere tantummodo, non tamen docet, cur non
accipiatur
à fine: quando etiam motus illius eſſentia fine completur.
debuit enim ſic efficere no­
menclator
; vt cùm ſuccurreret finis, vnde nominatio ſumeretur in arte, imitando naturam, à fine
pariter
motum nuncuparet.
Poſtrema cauſſa, quia mouens in arte conſpicuum eſt ſingulare &
ſenſile
: naturale autem ſubſtantia quæ inſenſilis eſt.
illud eſt notum; hoc ignotum: à notiore
verò
nominatio ſumitur.
At qui hæc profitetur, non videt etiam formam, à qua nuncupatur mo­
tus
, eſſe ſubſtantiam; ideoque.
inſenſilem eſſe & ignotam, vt ergo ab efficiente ignoto non erat acci­
pienda
nuncupatio: ſic neque à fine, quòd eſſet ignotus.
Neque perſpicit is, qui hæc dicit, eo­
dem
modo eſſe ſingulare & ſenſile efficiens in natura ſicut in arte.
Prætereà, ſi hæc cum Auer­
roë
dicuntur; niſi turpem repugnantiam inter eius ſententias, quod iſti nefas arbitrantur, incul­
care
velint, ea legant quæ idem auctor ſcripſit, a vbi reſtatur ſe cauſſam hanc in phyſicis expli­

caſſe
, talem eſſe docet; quaſi ſit eadem quam modo tractamus.
quòd permutatio eſt ge­
nus
rei, ad quam permutatur virtus: & hæc eſt contrarium pluſquam genus rei ad quam permu­
tatur
.
virtus autem in eis eſt manifeſta magis, quàm in ea, à qua fit permutatio. Modò videant iſti,

num
hęc congruant cum iis, quæ narrantur è 2. Phyſ. tùm etiam cum cauſsis ante allatis.
Equi­
dem
, vt fateor in his verbis, aut nullam contineri ſententiam, aut eam maximè latêre; vt etiam cer­
credo nihil hęc conuenire cum iis, quæ ſcribuntur 2. Phyſ. ſic opinor vera ſenſiſſe Auerroem
& tralatorum culpa loca hæc fuiſſe conſpurcata; faxitque.
Deus, ne alia permulta in tam graui ſcri­
ptore
ſint hiſce conſimilia, ne tantam iacturam philoſophi facerent.
hæc certè talia ſunt, vt nullus
fortè
ſenſus ex eius verbis elici valeat.
Cùm igitur ij, quos ego viderim, nihil afferant quo ſatis
commodè
tueantur Auerroëm; nec eius ſententiam fortè aſſequantur; audeo quoque dicere,
neque
liceat vllam colligere; auguremur hîc nos; & ſimul cauſſam diſcriminis illius denomina­
tionum
certiorem conemur afferre; & cum verbis Auerrois componere ſtudeamus.
Mihi au­
tem
videtur eiuſmodi varietatis cauſſam ex Philopono colligi poſſe quæ nititur duobus funda­
mentis
; & primo quidem.
Artificem non facere ſibi ſimile, quemadmodum facit natura.
Quamobrem finis & efficiens idem nomen non habent in arte, ſicut habent in natura. Deinde
verò
.
In arte efficiens apparêre, & eſſe conſpicuum; finem verò non extare. quod euenire puto
in
medicina; cum ſit ex eo genere artium, quę coniectura vtuntur, in quarum poteſtate finis non

eſt
poſitus, & ſæpe fallit (loquor nunc de fine motionis, non autem de propoſito, quod eſt in
mente
artificis: etenim hic ſemper obiicitur; & initium eſt vniuerſarum actionum, nec fallit vn­
quam
.) Ex his efficitur, vt nomen motionis in arte poſsit ſumi diuerſum à nomine finis, & idem
ab
efficiente tanquam noto deduci.
Fortè igitur hęc, vt Gręcorum fuit expreſſor Auerroës, ſi­
gnificare
volebat, quæ nos locum lapſus aliis iudicantes, audacius.
nunc veritatis ergo immuta­
uimus
.
Nam quod dicitur, permutationem eſſe genus rei, ad quam virtus permutatur, genus
exponimus
, quòd habeat cognationem, ac virtutem δύναμιν .i. poteſtatem materiæ ſignificari di­
cimus
: cognationem verò dicimus eſſe permutationis cum forma, ad quam materia tendit.
Cùm ſubiicitur. Virtus eſt contrarium magis quàm genus rei, ad quam virtus permutatur. Vir­
tutem
hîc eodem nomine δύναμιν intelligo facultatem efficiendi, b quam ſtatuo magis contra­

rium
, hoc eſt, diuerſum, quam genus rei, ad quam virtus, quę eſt materia, permutatur .i.
quam for­
ma
& finis; vbi noto diſcrimen inter finem & formam in arte, de quo dictum eſt ſupra, & hanc
virtutem
notiorem eſſe fateor, quàm eam, in quam fit permutatio, quæ eſt finis.
Sic paucis voci­
bus
immutatis colligo ſenſum è verbis Auerrois, quem item contineri arbitror in 2. Phyſ. & quod
dicitur
tanquam per diſiunctionem prolatum, aut famoſum, atque exponitur, quia ſic videatur;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index