Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 1055 > >|
1alia tentare non datum eſt cuique; ad cœlum non peruenit ſenſus, aut vnus viſus, atque ille qui­

dem valde infirmus; ita ratio gubernabitur, vt nihil oppugnet ea, quæ verè ſentiuntur & veluti
notiſsima poſita iam fuerunt.
Et id ſi placuit Hyppocrati, ipſum quoque commendabimus, &
rationi, non ſenſui confidendum eſſe eo tempore decernemus.
Tum verò optimè nobiſcum
agetur, ſi ſenſuum fidem cum ratione, rationemque.
cum ſenſibus habeamus. Denique ſenſus ſit
totius phyſicæ principale firmamentum, quo etiam nitantur cętera pronunciata, quę adſcribentur.
Ex eo qui iudicio ſenſus ſtandum eſt efficitur, vt accidentium cuiuſque rei ſpeculatio, valde ad­
modum conferat ad rerum eſſentias pernoſcendas a ſiquidem tales oporteat eſſe cauſſas, quales

propagare poſsint ea quæ inſunt.
Quanquam alio modo nos in ſubſtantiæ notitiam accidentia
perducunt.
quandò tota ſpecies indiuidui recipitur à ſenſibus externis, eademque. ponitur in phan­
taſia & phantaſma efficitur, cuius partes ſunt accidens & ſubſtantia, quæ poſtmodò mentis effi­
cientis opere diſcernuntur.
Itaque etſi certus eſt progreſſus, à definitione ad accidentia, nem­
pe demonſtratiuus: etiam methodus conuerſa multum iuuat ad cognoſcendum quid eſt.
Nam
definitio dare quidem ſolet occaſionem adipiſcendi notitiam cauſſarum, ex quibus accidentia
rei naſcuntur.
ideoque. Ariſtoteles quęrebat quid eſſet locus, b vt eorum .ſ. quæ in loco ſunt, cauſ­

ſas inueniret; idemque.
ordo tenetur in mathematicis, quæ demonſtrationis perſpicuitate reliquas

omnes excellunt.
ipſæ enim accidentia quanto per definitiones inueniunt, & cognito quid ſit
triangulus, aut rectum nobis aperiunt triangulum habere tres angulos æquos duobus rectis, at­
que omnino vbi definitio non præſtet eorum notitiam, quæ inſunt rei, pro dialectica communi
& inani habenda eſt.
Sed etiam cognitio rudis, &, vt Gręci dicunt, κατὰ φαντασίαν ipſorum
accidentium aut omnium, aut plurium, nobis ſuppeditat, quæ de rerum eſſentia dicamus: non
ſanè, quia demonſtratiuam cognitionem efficiat; quippe qui omnis demonſtrationis principium
ſit definitio, ſed tamen eiuſmodi vt aditum patefaciat ad conſtituendam rei propoſitæ defini­
tionem.
Propterea de loco diſſerens Ariſtoteles accidentia quædam definitioni loci præpoſuit,
è quibus poſtea collegit quid eſſet locus.
eandem quoque viam tenuit, dum incrementi eſſen­
tiam exquireret.
c eandem item in deſceptatione de animo voluit obſeruare, ſiquidem ex motu

& cognitione vires animi vniuerſas inuenerit & explanarit, vnde, quaſi retrocedens accidentium
illorum vim multò certius expoſuit; &, cùm ante definitionem rudi quodam modo nob. notuiſ­
ſent; poſtquàm definitio comperta eſt, accuratiſsimè euoluit, nimirùm demonſtratione, qua via
philoſopho naturali plurimum inſiſtendum eſt, cui ſæpius effectus quàm cauſſa ſunt notiores.
Neque illud obſtat quod Ariſtoteles aliquando reiecerit accidentia, d tanquam inutilia ad defini­


tionem comparandam.
Aut etiam prædicarit ſubſtantiam accidenti & natura & cognitione
præcedere.
e Nanque in Analyticis agebat Ariſtoteles de prædicatis illis, quæ ſunt partes ipſius

quid eſt.
atqui accidentia non ſunt huiuſmodi. verùm nob. indicant ſolùm partes ipſius quid
eſt, & ſubſtantia cognitione procedit, vt poſteà narrabitur, quia nulla notio poteſt eſſe acciden­
tis, quin includat ſubſtantiam; ſed ea notio confuſa eſt & imperfecta, quod philoſophi quidam
non videntes à vera item ratione pronuntiati præſentis aberrarunt.
Nam lego apud nonnullos
talem poni ordinem inter ſubſtantiam & accidens.
quod ita cognitio ſubſtantiæ præcedat acci­
denti, quia ſit eius cognitio perfectior.
tunc enim quanque rem cognoſcere videmur, cum eius
ſubſtantiam nouimus; vt vbi nouimus quid homo ſit, non autem cuiuſmodi ſit.
ſic etiam me­
lius cognoſcimus album, quando nouimus quid ſit album, quæ videtur eſſe cognitio ſubſtantię
& eſſentiæ, cuiuſmodi ſit albi eſſentia, quàm ſi ipſum ſub alicuius attributi ratione noſcamus.
At verò prior eſt origine accidentis notitia quàm ſubſtantiæ: quandoquidem nihil in mente ſit,
quin prius attigerit ſenſum.
Atqui ſenſus non eſt ſubſtantię iudex, ſed vnius accidentis. Quam­
obrem ſenſilia quę ſunt accidentia, prius à nobis quàm ſubſtantiæ cognoſcuntur.
Et planè quod
ſubſtantiæ notitia ſit perfectior, inficiari non licet, attamen aliqua de primo capite dubitari poſ­

ſunt.
Quandoquidem mihi videtur ille qui hæc effatur, dare accidens ſine ſubſtantia percipi à
ſenſu.
atqui ideſt abſtrahere, abſtractio verò non eſt opus ſenſus, ſed mentis. Inſuper indiuiduum
per ſe ſenſile eſt, at ſenſilium iudex eſt ſenſus; ergo & indiuidui.
Quare, cùm ſit indiuiduum
è genere ſubſtantiæ, & illius igitur erit ſenſus.
Cùm ergo ab illo non ſegregentur accidentia ſen­
ſilia, proinde efficitur, vt neque origine accidentium notitia pręcedat cognitioni ſubſtantiæ.
Quinimmo ſic coniuncta eſt accidentis notitia cum cognitione ſubſtantiæ, vt beſtię quoque ſub­
ſtantiam noſcant.
Etenim optimè D. Thomas. f Niſi beſtiæ noſcerent ſubſtantiam, in eius per­

ceptione non deciperentur, vt liquet in alimentis.
Neque enim quicquam in eo decipi poteſt,
quod prorſus ignorat.
Itaque totum indiuiduum, quod eſt veluti maſſa quædam omnium prę­
dicamentorum accipitur à ſenſu, & de vniuerſo fert iudicium.
Nanque vbi poſteà ſubſtantia
cognoſcenda ſit ſub ratione ſola ſubſtantiæ, quia ſeparatur ab accidentibus, à quibus efficieba­
tur ſingularis, non permanet amplius indiuidua, ſed fit vniuerſalis.
Nec refert, vtrùm hoc iudi­
cium ſit ſenſus interni, vt nonnulli arbitrantur, an externi: quandò nullum eſt officium ſenſus,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index