Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1
poſitionem ſuam confirmare & cæteris perſuadere voluiſſet; quorum, quia nullam ſatis probabi­
lem cauſſam afferre poteſt, ſuis Democriticis relinquetur.
d 1. Met.
G
e 1. Met.
c. 4.
H
f 2. Phyſ.
T. 46.
A
a Lib. de
ſenſ.
B
C
b 1. Phyſ.
T. 41.
D
E
F
G
a 3. de cęlo

1. Met. c. 4.
H
A
De ijs qui principia plura, ſed finita eſſe cenſuerunt. Cap. XXVIII.
PLVRA quidem, ſed finita profeſsi ſunt, idque cum methodo rerumque. natura congruentius,
Parmenides Empedocles, Plato, & Pythagoras.
Nam ſic & ſcientię noſtrę & naturæ progreſ­
ſibus magis conſulitur, quòd finitum mente comprehendi poteſt, & natura nunquam ceſſat, niſi
finem conſecuta fuerit, modò non impediatur.
Horum ergo ſententiæ magis accedunt ad verum,
& illa complectuntur quibus vera rerum principia coniectari licet; nam priuationem, materiam,
& formam ſine controuerſia monſtrant.
accipientes pro comperto contraria ens, & non ens, &
ſubiectum, ſed planè non aperiunt; verùm ſi exactius exquirantur, in illis non modo confuſum
quiddam continetur, ſed multa prętereà deſiderantur.
Etenim (vt iam de Parmenide loquar)
ipſe cùm antè vnum accepiſſet, duo rerum principia ſtatuit, nec quidem reipſa differentia, quem­
admodum Auerroës arbitratur; licet vnum faciat ad mentem, duo ad ſenſum; ſed quia ſubeat
idem principium duas conſiderationes, quòd vnum eſſet re vera, ſed ſenſui diuerſa viderentur,

& ita illi eueniret, ceu collo columbæ; eſt enim eiuſdem perpetuò coloris, tamen ex diuerſo ſitu
ad lumen mirandum in modum variatur: ſtatuit ergo duo principia ad ſenſum; calidum & fri­
gidum, alterum ignem vocans, ac terram alterum; necnon ignem numerat in entibus terram non
ens exiſtimans: Itaque ſi vim eius placiti perſcrutemur, ente & non ente formam & priuationem
nobis indicauit; idem quoque ſignificauit materiam, quòd terra, vt idem voluit, vi patiendi præ­
dita eſſet, quod materiæ officium eſſe compertum eſt.
Verùm quòd cauilli quibus impediebatur,
vnum eſſe conuincerent; hæc non ſanè ſic habere, ſed ita videri putauit ſenſu ſic approbante, op­
poſitum verò dictare rationem cui fidendum magis eſſet.
Tria elementa poſuit Ion Chius aucto­
re Philopono, ſed cùm eius nullam rationem videatur habuiſſe Philoſophus, nihil etiam nos de
illo dicemus.
Empedocles quatuor vulgò nota corpora ſimplicia terram, aquam, aërem, & ignem
conſtituit, quæ vicem materiæ ſubirent: licet ignem à cęteris ſegregaret, quaſi vna foret natura,
quippe quæ ad illa ſe haberet vt efficiens, & illis veluti alimento vteretur: nanque ęthera ſolùm
calidum ſtatuit, reliqua elementa frigida, caloris autem efficacitas maxima prædicatur; verunta­
men cùm & ipſe aliquid pateretur, aliis principiis obtemperans quibus deduceretur ad mixtionem

amicitia nimirum contrahente, & diſsipante diſcordia, materiæ conditionis quoquo pacto expers
non eſſet.
Porrò amicitiam in vnum elementa confundendo corrumpere, & cogere in ſphærum,
diſcordiam verò ſecernendo elementa è ſphæro generare.
neque id quodam ordine conſtanti,
quòd aërem ſemper diſsipet ſurſum, terram verò deorſum: ſed tùm: ita fortuito contigiſſe.
a ſic

quoque contingere, vt elementa coëant in mixturam magis; aut minus aptè, & prout aptè conti­
gerit, aut non reliqua extare, & vſui eſſe, aut interire; ſemper verò elementorum ſeruari naturam,
vt quicquid exiſtit, nihil aliud ſit atque elementa.
Hæc verò poëticis vocibus elocutus eſt, & am­
biguis, quo vitio ſcatet vbique illius oratio.
b
B
C
a 2. Phyſ.
b 2. Rhet.
Ζεῦς ἀργης, ἣρητε φερέσβιος, ὴ δ' αἰδωνεύσ
Νῆστις θ' ἡ δακρυόις ὲκπικροῖ ὄμμα βρότηον
, ideſt,
Iuppiter albus, & alma Iuno, tùm pallidus Orcus
Et Neſtis lachrymis oculos quæ complet amaris.
Iouem ignem, Iunonem terram, Orcum aêrem, ”
Neſtin aquam dicens; & hæc ait aſsiduas verſare vices, nec vſquam deſinere & æternum eſſe
hunc rerum ordinem quo ſibi in eadem elementorum portione variæ formæ ſuccedant.
Vnde
etiam ipſe de ſeipſo profitetur.
D
Ἠδη γάρ ποτ' ἐγὼ γενόμην κοῦρός τε
Θᾶμνός τ' ὀιωνός τε, καὶ ἐξ ἁλὸς ἔμπυρος ἰχθύς
, ideſt,
Nanque olim tener ipſe fui puer, atque puella
Igneus, & piſcis, frutex, & picta volucris.
Ea verò ſic fiunt, quòd
Ἂλλοτε μὲν φιλότητι συνεζχόμεν εἰς ἒν ἅπαντα·
Ἄλλοτε δ' αὖ διχ' ἓκαστα φορευμενα νείκεος ἔχθει
, ideſt,
Nonnunquam componit amor ſimul omnia dulcis. c
c Proclus
in Tim.
Nonnunquam diſcreta iubet diſcordia ferri.”
Quanquam & ipſe duplicem ſphærum quandoque profeſſus eſt alterum ſenſilem, atque νυητόν,
& intelligendum alterum.
Nos in ſcientia rerum ſenſilium ſenſilem perſequemur. Quantum
verò eſt de ſententia Platonis, & de numero principiorum quæ ab ipſo poſita ſunt, & de illorum
diſtinctione quam ſignificat Ariſtoteles; ab Ariſtotelis interpretibus dubitatum fuiſſe video.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index