Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1ratione, non natura ſunt priores, & quòd numeri ſe habeant vt exemplaria falſum eſt; ſunt enim
notæ duntaxat quibus naturæ proceſſus indicetur.
Sed ſingulorum errores mox adnotemus, vt
ijs pulſis certa rerum naturalium principia conſequamur.
Et Parmenides ſanè ſenſuum iudicio
de rebus ſenſilibus nimium derogat.
Idem quoque peccat, dum ea pro principiis habet quorum
ingenium eſſentiæ principiorum maxime repugnat.
Oportet enim ſemper manere principia, ra­
tionemque
illorum in omni mutatione retineri, calidum verò & frigidum non ſunt eiuſmodi, ſi­
quidem conuerſo non reſoluatur in ea principia. a Tùm prætereà nullus motus ſine affectione
obiretur.
Iam verò quòd ens vnum ſit, ideoque cętera non ſint, ſed eſſe videantur; præter id quòd
monſtrat Ariſtoteles non neceſſariò conſequi.
ſi nil ſit præter ens, quò ens ſit vnum, addemus
etiam nos duo item entia ab eodem Parmenide poſita fuiſſe, id nimirum quod verè eſt, alterum
quod eſt calidum (nanque hoc ſive ignem appellabat ens, frigidum verò ſeu terram non ens) atque
id verè ens ponere cogebatur.
Nam, ſi ens ad ſenſum ſic acciperet, quia ſentiretur, & à ſenſu ſic
eſſe iudicaretur; etiam frigidum, quia ſentitur, ens habendum fuerat, aut negandum ſentiri fri­
gidum, quod ipſe non ens eſſe fatebatur: quod certè multò eſt ineptius.
Ergo verè frigidum eſſe ponendum fuit. Itaque non vnum ens ſolum, ſed duo, atque illa quidem non ad ſenſum ſolum­
modo, ſed reipſa ſtatuenda ſunt ex ſententia Parmenidis.
Nunc ad Empedoclem. Ponit ipſe pri­
ma quattuor corpora quę cùm prima ſint, & (vt ipſe vult) abſolutè principia, neque in aliud, ne­
que inter ſe commutari poſſunt, neque enim habent in quod reſoluantur.
Nunc elementa pro­
prias habent differentias, vt ignis calorem, aqua humorem quas ſic affixas vnumquodque elemen­
tum habet, vt alteri communicari non poſsint, aliter interiret elementum proprias differentias
amittens.
Cùm ergo mutatio qualitatum ſit affectio, ea verò fieri nequeat; profectò tolletur item
affectio.
Tũm etiam motus omnis exiſtit in vno ſubiecto viciſsim contraria ſuſcipiente. Sed non
eſt hic commune ſubiectum.
Neque igitur affectio. Et illud negare, quin elementa ſecum com­
mutentur, valde importunum eſt; cũm ex aqua fiat aer, & ex aere aqua, & terra conflagret, & id
quod exuſtum eſt, in terram conuertatur.
Adde his, quòd cùm opera conciliantis amicitiæ ſphę­
rus fit ex elementis, amittuntur eorum differentiæ.
Si ergo rurſus è ſphęro litis ſecernentis auxi­
lio facta ſunt elementa; aut ex eo terra facta eſt quod anteà fuit itidem terra, aut ex eo quod prius
fuerat ignis.
Si poſterius dederit, & elementa inter ſe commutari poterunt. Si terram ex terra
fieri velit; certè accipiet id cuius nulla cauſſa afferri, temereque effutiet.
Prętereà dubium eſt
ſint'ne elementa ſphęro priora, an poſteriora: ac quidem elementi naturam oppugnat eſſe poſte­
rius; neque tamen priora ſine vitio ſumi poſſunt.
Siquidem verè elementum prius quam natura ſit
id ex quo primo aliquid fit, & in quod vltimum abit.
Sed dici non poteſt ſit'ne ſphęrus elementum
illud primum primumque principium; quando & è ſphęro fiunt elementa, & ad extremum reſoluuntur in
ſphęrum;
neque minus ita fiat, quàm qui ſphęrus in elementa reſoluatur, & producatur ex illis. Dubium
quoque eſt apud ipſum cuius'nam amicitiæ'ne, an litis ſit gignere & corrumpere.
Nam lis è ſphęro
producit elementa eadem, amicitia corrumpit in ſphęrum.
Sed non minus à lite ſphęrus corrumpi vi­
detur, & ab amicitia gigni.
Rurſus poſtquam lite ſecernente genita ſunt elementa, ex ijs mixta fiunt
amicitia coniungente, eademque mixta intereunt & abeunt in elementa diſcordia diſsipante.
Ipſe
item ordinem tollit è rerum natura.
Nihil dico de eo quòd nullum finem naturæ propoſitum eſſe putat.
hoc .n. posteà videndum eſt. Omnino non ſatis commoda principia ſunt elementa, cùm aliquando neceſſe
ſit illa interire.
Quin etiam ſi in nihilum nihil abit; illud prius erit in quod ipſa diſſoluentur. Sed ne
nimis in longum exoreſcat oratio; his ergo ſolùm contentus quæ admiratus Empedoclem cecinit
Manilius, poſtquàm terræ formam, & ordinatos ſiderum motus propoſuiſſet ad contemplandum.
Nam neque fortuitos ortus ſurgentibus astris:
Nec toties poſſum naſcentem credere mundum,
Solisue aſſiduos partus, & facta diurna,
Cùm facies eadem ſignis per ſęcula conſtet.
Idem Phœbus eat de cęli partibus ijſdem;
Inde ſuos ſinuat flexus per crura pedesque
Centauri, alterius rurſus aſcendere cęlum
Incipit, Argiuamque ratem per apluſtria ſumma
Lunaque per totidem luces mutetur, & orbes,
Et natura vias ſeruet, quas fecerat ipſa:
Nec tyrocinio peccet, circumque feratur.
Aeterna cum luce dies, quò tempora monſtrat
Nunc his nunc illis eadem regionibus orbis
Semper, et vlterius vadentibus ortus ad ortus,
Occaſumue ortus cę,et cum Sole perennet.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index