Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1
vt ſuperſtite fiant.
Ita quoque numerus producetur. nec principium igitur. Et quod illorum
ſententię caput eſt, numerorum vires poteſtatemque.
maximam faciunt. Sed hæc aut non neceſſa­
ria ſunt, aut multò prius rerum numeratarum virtute tribuenda ſunt.
Neque ſapientis iudicio
dignum.
ſiqua perfectio conueniat numeris, quatenus numeri ſunt, eam ad res ipſas numeratas
continuò traducere.
Magna quidem vis eſt ſenarij, quòd varijs modis reſoluitur & configuratur.
Num qui ſex filios habet idcirco præſtantior erit eo qui nullos habet? Hæc non iniuria maiores
noſtri deſpexerunt, quòd lubricis admodum fundamentis nil perſpicerent.
Itaque ea miſſa fa­
ciamus & ex ijs quæ collegimus de placitis antiquorum fructum Ariſtotelico more metamus.
Omnes enim puerorum inſtar naturalis philoſophiæ principia balbutierunt, vnum & contraria
ponentes, quæ in eum ſenſum ſic accipienda eſſe ratio dictat, vt vnum ſit contrariorum ſubiectum
in quaque mutatione permanens, & reliqua duo contraria quæ de illius ſubiecti poſſeſsione cer­
tent: horum vnum quod perfectius eſſet ens vocabant quod formæ reſpondebat, alterum quod
erat imperfectius non ens quod idem valebat, àc priuatio.
Sed cùm ex ipſis aliqui ſenſilia magis
obſeruarent, nonnulli ratione priora perſequerentur; in eo diſcreparunt, quòd illi principia ma­
gis ſenſilia receperunt, vt calidum & frigidum, ſiccum & humidum.
alij contrà minus ſenſilia, &
quæ rationi ſoli cognita forent, vt litem & amicitiam, par & impar.
aliaque contrariorum iuga

quibus ipſi principij conditiones conuenire magis putarent, aut quæ magis eorum mentis acies,
eruditio, ſiue experientia conſecuta eſſent.
Nam calidum & frigidum aliqui fecere principia quæ
magis entia credebant, quippe magis ſenſilia quàm humidum & ſiccum aut rarum aut denſum.
alij contrà litem & amicitiam quæ magis à ſenſu diſtarent, ideoque priora ſecundum rationem,
quàm par & impar, plenum & vacuum, magnum & paruum.
Itaque in eorum conſtitutione
quædam analogia ſpectabatur, & quanuis ſententiæ diſsimiles eſſent: neque ſimpliciter eadem
principia ponerentur; extabat tamen aliqua ſimilitudo, conuenientia, atque conſenſus à quo nec
tot ſapientum auctoritas, nec rerum natura patiebatur philoſophum aberrare, & generale quoddam
inuenire quod omnes, cùm perſpexiſſent, aut approbarent, aut tanquam non repugnans, neque
ipſi reiicerent.
Subiectum ſcilicet quod poſſet vtraque contraria viciſsim capere, & contraria,
vnum ens & formam, atque alterum priuationem quæ omnia forent fons & origo motus natu­
ralis eo modo qui poſthàc deſcribetur à nobis.
Libet hoc loco parumper digredi, & ex dictis iu­
dicare progreſſum methodi Ariſtotelicæ in rerum naturalium principiis euoluendis.
Nam cùm
ab initio ſignificaſſet innatam eſſe nobis viam, vt à notis nobis ad ignota nobis quæ ſunt princi­

pia, tenderemus, vt ijs perſpectis illa per ſe noteſcerent quæ tametſi nobis nota, per ſe tamen erant
ignota.
Nunc cùm ab antiquorum placitis, tanquàm à notis nobis exorſus fuerit Ariſtoteles, &
eorum auxilio principia veſtigauerit; ea verò cognita confirment illa nota nobis vnde orſi fui­
mus, & efficiant illum rationis gyrum quem regreſſum vocant; quærat quiſpiam, quemadmodum
id præſtet Ariſtoteles.
Etenim veteres principiis contraria tribuebant; ex hoc concluſum prima
contraria eſſe principia.
Idem quoque via motus contraria principiorum conditiones eſſe do­
cuit: vbi regreſſus?
An ita procedemus, ſicut iubet Ariſtoteles in ea ratione qua primum ex eo
quòd planetæ non ſcintillent, coniicitur eos eſſe vicinos; mox ex eo, quòd propè ſint, non ſcintil­
lare, vbi ſubiectum planetæ, medium cum prędicato commutatur.
Ita cùm veteres ſuis principiis
aëri, aquæ, igni, atomis, & reliquis contraria tribuiſſent: hoc ſumpto Ariſtoteles ex definitione
formali terminorum ſtruxit proſyllogiſmum in quo medium eſſet huiuſmodi.
Non fieri ex aliis,
neque alia ex ipſis.
Itaque cùm eſſent eiuſmodi prima contraria, efficiebatur, vt ea principia ſta­
tuenda forent.
Ergo contraria prima erunt principia. Quocirca forma, priuatio, & materies (hęc
enim cum contrariis hic numeranda eſt) erunt principia.
Cùm igitur ex principiis ad contraria

deducti fuiſſemus ab antiquis; Ariſtoteles terminis commutatis ex contrariis à priori principia
concluſit.
Deinde cùm venatus eſſet ex motu contraria, tanquam principia, regreſſum neglexiſſe
videtur: attamen & fieri poterat, quòd contraria forent cauſſæ motus.
Igitur & forma & priua­
tio & materia cauſſæ motus habebuntur.
Quamobrem hactenus continentur duo progreſſus.
Sed ille tertius quo ex vniuerſali progreſſu colligitur ſpecialis in quaque re pertractanda; nimi­
rum, quòd cùm hæc ſint principia ſubſtantiæ naturalis & motus, ex ijs quæ in quaque re ſunt
nota nobis, inuenienda propria ipſius principia quibus cognitis quæque res per ſeipſam ignota
per cauſſam perſpicua fiet, & in hoc poſita erit ſcientia naturalis.
At verò ne diſcedam à pro­
poſito quod in hoc primo libro inſtituimus, vt generatim principia noſtræ methodi conſtitue­
rentur in quibus etiam reponitur motus, & hoc loco de illius notitia diſſeramus.
E
F
a Proc. lib.
4. in Tim.
b Alex. I.
Met. T. 46
G
c I. Met.
d 8. Met.
e 8. Phyſ
T. 46
f 7. Met.
H
A
a Prædic.
c. de motu
B
C
D
E
F
a 1. Phyſ.
G
H
A
B
C
D
Vt motum eſſe perſpicuum ſit, & explicatur eius cognitio per accidens. Cap. XXIX.
COMMODVM verò dicendorum exordium inde ſumetur, vt ex pręcepto dialectico ſta­
tuamus an'ne ſit motus.
hoc enim ex ijs quæ ſiue prænoſcenda, ſeu quærenda occurrunt,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index