Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1
FRANCISCI
BONAMICI
PHILOSOPHI FLORENTINI,
IN PISANO GYMNASIO
PVBLICE PROFITENTIS.
DE MOTV
LIBER SECVNDVS.
DE MATERIA, ET EO QVOD EFFICIT MOTVM.
Diuiditur ens in actum, & poteſtatem, vt in motus definitione ſumitur. Cap. I.
HACTENVS illa conſtituta ſunt quibus ea pars phyſicæ metho­
di comprehenditur quæ continet modum ſciendi, τρόπον ἐπιστὴ­
μνς
vocat Ariſtoteles.
Nanque eius principia more mathematico
poſita ſunt; dictum quoque eſt quibus terminis definiatur, qua
via, quoúe ordine tractetur; expoſitum eſt item quid diſcriminis,
affinitatisúe habeat cum reliquis methodis: & veterum ſententiis
breuiter confutatis motus auxilio ſenſus acceptus, ad cuius natu­
ram hic omnia forent exploranda; & eius rerumque naturalium
prima principia præmonſtrante Ariſtotele ſumpta materia nimi­

rum, forma & priuatio, quæ nos omnia, veluti fundamenta pro­
poſuimus quibus vniuerſa hæc de motu diſceptatio niteretur.
Quare conſequens eſt, vt mox ad euoluenda motus elementa conuertamur; huius verò inſtituti
ratio poſita erit in quatuor partibus.
Nam primo loco motus ipſe per ſe ſpectabitur. Deinde ex­
plicabitur quemadmodum pendeat ex ſuis principiis materia primum & efficiente.
ex his, vt
aptus ſit ex forma & fine.
Mox ea quæ de motu generatim diſputata fuerant, in ſuas partes ſpe­
ciesque
.
digerenda. In quo item præceptorem noſtrum conabimur imitari qui in ijs explanandis
quæ ſunt ad vnum, iubet etiam nos perſequi ſpecies nec tractationi communis acquieſcere, quæ
ſic exponentur, a vt ordini naturæ quantum licuit, conſultum fuiſſe videatur. Ab ipſius verò

motus definitione exordium ducere conſtituimus.
Nam, præterquam quòd motum eſſe certiſ­
ſimè conſtabit: cùm intellectum quoque fuerit, quid eſt illud de quo diſſerendum eſt; tùm op­
portunè poterunt expediri difficultates quibus natura motus, eiusque.
attributorum implicita eſt
quæ propemodum infinitæ ſunt: tùm etiam quia non ſine motu vis naturæ probè teneatur, eo
luculenter explicato natura ipſa prorſus patefiet, in qua item illa clariſsimè apparebunt quę na­

tura conſtant, quorum notitiam quærimus; hæc enim prima ſeſe nobis offerunt pellentia ſenſus,
& ſui cognitionis cupidinem nobis incutiunt quam adepta cauſſarum cognitione paramus, cauſſæ
verò ſunt ipſa natura.
Quòd igitur ea quæ naturam habent, non ſine cognitione naturæ conſe­
quimur; natura autem motu non perſpecto ignoratur: ab eius definitione principium tracta­
tionis noſtræ capietur.
Ita verò definitur motus. Actus eius quod eſt poteſtate, quatenus pote­
ſtate, quę ſanè oratione, maiore qua fieri potuit, breuitate natura & eſſentia motus explanata eſt.
Sed hoc patebit melius, ſi particulæ quę poſitæ ſunt in ea definitione dilucidentur. Poſtulant ve­
rò antè alia generalem partitionem eorum quę ſunt; ea verò fit pluribus modis: etenim quando­
que diſtribuuntur in figuras dictionis, & decem prædicamenta; in vnum & multa, aliaque.
generis
eiuſdem; necnon in poteſtatem & actum; ea methodo (ni fallor) quod ſecatur in res, aut acciden­
tia
, vel modos: & in res quidem, vel ſecundum naturam, vel quo ad nos nobis notiores ſunt fi­
guræ dictionis.
Illa entis diuiſio, eaque. prior quæ fit in res, quippe quòd accidens & modus acce­
dant rebus & ſint & re & cogitatione poſteriora: alicuius enim rei modus eſt; & accidens accidit
alicui, ſed & earum prima, quæ fit in actum, & poteſtatem; quando hæc ſunt generalia principia

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index