Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1
cuiuſque prædicamenti.
hanc nos in præſentia perſequemur. Sed quemadmodum ea facien­
da ſit, licet ab Ariſtotele indicetur, non facile eſt explicare propter varietatem ſcripturæ quæ
item teſte Simplicio perpetuò vexat tertium phyſ.
Videntur enim tres lectiones obſeruatæ ab an­
tiquis interpretibus.
Prima quidem quæ ſic habet. Eſt aliquid quod eſt actu ſolùm (eſt verò actu
quod eſt nunc id quod eſt, vt ego qui nunc ſcribo) alterum quod poteſtate.
hoc verò tale eſt:
quoniam etſi tum non eſt, erit fortè aliàs, vt quòd ego qui nunc ſum niger, aliquando ſim canus.
Deinde repetito eo quod eſt, ſecundam eius diſtributionem fieri in ſubſtantiam, quantum, qua­
le & reliqua; quæ certè, etſi rei naturæ conuenire prima facie videtur, tamen è verbis Græcis ex­
primi non poteſt.
Siquidem vbi partes alicuius communis inter ſe confundantur a repetitio ſin­

gularum oppoſitionum per quas illud commune ſecatur, à communi facienda eſt.
veluti quo­
niam ex mortalibus quædam ratione vtuntur, nonnulla ſunt rationis expertia; atque ex ratione
vtentibus aliqua mortalia ſunt, & alia perpetuò viuunt: idcircò non licet ita diuidere animal aut
mortale eſt, aut immortale.
rurſus mortale aut ratione vtitur, aut caret. Neque etiam ſic animal
ratione vtitur aut caret.
Deinde ratione vtens, aut eſt mortale, aut immortale: ſed bis animal re­
petere oportet; & bis diuidere per vtranque oppoſitionem; & bis ab eodem capite ſingularum
oppoſitionum membra arceſſere hoc modo.
Animal aut ratione vtitur, aut caret. Iterum idem

animal aut mortale eſt, aut immortale.
aliter generum diuerſorum & quorum vnum alteri genus
non eſt ſpecies & differentiæ forent eædem contra præcepta dialectica.
ſic in re noſtra factum eſ­
ſet, ideoque.
cum rerum natura fortè congruenter; ſed tamen, vti dictum eſt, è verbis Græcis elici
non poteſt ea diſtributio.
Nanque apud interprætes Græcos, Alexandrum, Themiſtium, & Sim­
plicium ſic ſcriptum comperimus. [Hoc eſt actu ſolum, illud poteſtate & actu] quibus verbis
diſtinguitur primo loco id quod actu ſolum eſt, ab eo quod ſimul eſt poteſtate & actu.
Deinceps
membri poſterioris partitio ſubſequitur in ſubſtantiam, quantum, quale, & reliqua genera com­
muniſsima.
Apud Porphyrium verò ſic legitur. [Hoc eſt actu ſolùm, illud poteſtate] facta pri­
mùm diuiſione bimembri, deinde [& actu] quo diuidatur id quod eſt actu in ſubſtantiam, quan­
tum, quale, & quæ ſequuntur.
In quibuſdam verò codicibus parùm differenter al ſecunda,
dimiſſa illa particula [& actu;] veruntamen, vt eiuſdem poſterior diuiſio facta ſit, cuius facta eſt
apud Porphyrium.
Cæterùm in primam illam lectionem inuehebatur Porphyrius; quia ſic di­
uideretur ſolùm in decem cathegorias id quod eſt actu, aut compoſitum ex actu & poteſtate: &
tamen non negat Ariſtoteles id etiam quod eſt poteſtate pertinere ad decem prædicamenta.

Contra Porphyrium Simplicius, quia redundaret ea vox ſolùm.
quandò non modo id quod eſt
actu, diſiungitur ab eo quod eſt vtroque modo, verùm etiam id quod eſt poteſtate.
Necnon ad­
uerſus illam tertiam lectionem facit imparilitas ſtructuræ.
Nam ſecunda diuiſio in decem præ­
dicamenta præcipuè redundat in actum, mox in poteſtatem.
Poteſt quoque Simplicius oppu­
gnari eo quòd illa quę actu ſolum exiſtunt, non ſunt actu propriè, ſed actus.
Neque quicquam eſt,
quod ſit actu ſolùm beatis mentibus aut ad ſummum cęlo exceptis, de quibus agendum hoc ten­
pore
non videbatur: quoniam ſubſtantiæ ſeparatæ à materia nondum ex vi noſtræ ex vi noſtræ methodi no­
tuerunt, vt pro compertis aſſumi debeant; aut non ſine præfatione loci, aut methodi in qua res
illa tractata ſit, accipi; & denique non citra hypotheſin, quemadmodum ſemel atque iterum de
eodem genere formarum & de actu & poteſtate factum eſt 1. Phyſ. Neque item cęlum.
Nanque
etſi datur ipſum eſſe ſubſtantiam actu. (nihil enim, opinor, abſurdi conſequitur; ſi in genere ſub­
ſtantiæ corporeæ ſtatuatur actus) at poteſtatem habet ad locum.
Erit igitur cœlum ex his quæ
ſunt actu & poteſtate ſimul.
præterquam quòd dubium adhuc eſt in hac methodo, ſit'ne æternum
cęlum, an aliquando interiturum, & ex motu & repugnantia probandum.
Quamobrem inanis

demonſtratio foret remeans in ſeipſam; quæ ſanè, cùm perturbent & methodum & ſententias
Ariſtotelis, veterum viam libenter relinquimus, & aliam quæ multò planior futura ſit, ingredi
conſtituimus.
Nos igitur Alexandri lectione recepta longè alio pacto, quàm vulgò conſuerit, in­
terprętanda exiſtimamus hæc verba.
Scire ergo licet ens & actum & poteſtatem pluribus modis
accipi: ob eamque.
cauſſam recipere varias partitiones. Etenim accipitur ens communiſsimè & ita
complectitur eſſentiam & eſſe quod Græci dixere τὁ ὑπάρχεν, cuicuimodi illa fuerint, vel in
materia, vel à materia ſeparata, vel ſubſtantiæ, vel accidentia, omnibus enim hiſce analogicè con­
ueniunt eſſe & eſſentia.
& ſic acceptum diſtribuitur in tot parteis, actum, poteſtatem & compoſi­
tum ex actu & poteſtate; quæ ſanè omnia inter ſe ratione & eſſentia ſeparantur.
Nanque eſt actus
quidam ab omni poteſtate ſecretus, niſi poteſtatem ambiguè dixeris; cuiuſmodi Deus ipſe eſt.
Eſt & ex altera parte poteſtas ab omni actu diſiuncta, niſi actum quendam entitatiuum ipſi tri­
buamus de quo poſteà diſſeretur.
ſed nos hîc accipimus eum qui conſequitur formam. diſiun­
cta verò ſic; non quia ſine omni actu ſimpliciter exiſtat: ſemper enim eſt cum altero è contrariis,
ſed ſecundum rationem propriam quæ mentis auxilio poteſt ab omni forma ſegregari; ſeu con­
cipi, vt res quædam, quæ ſit natura prior, quàm forma.
Eſt & id quod eſt actu & poteſtate ſimul:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index